カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 488-489

[488]
«Misit Deus Filium Suum» (Gal 4,4), sed ut Illi corpus aptaretCf Heb 10,5. liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam Israel elegit, adulescentulam Iudaeam ex Nazareth in Galilaea, «virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria» (Lc 1,26-27):
« Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae Matris Incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam ».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60; cf Ibid., 61: AAS 57 (1965) 63.
[489]
Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrixCf Gn 3,15. et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est.Cf Gn 3,20. Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit.Cf Gn 18,10-14; 21,1-2. Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debileCf 1 Cor 1,27. ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis,Cf 1 Sam 1. Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria «praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 55: AAS 57 (1965) 59-60.