カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 496-498

[496]
Inde a primis fidei formulis,Cf DS 10-64. Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus «absque semine [...] ex Spiritu Sancto» conceptus est.Concilium Lateranense (anno 649), Canon 3: DS 503. Patres in conceptione virginali signum perspiciunt de eo quod vere Filius Dei in humanitate venit sicut nostra:
Ita sanctus Ignatius Antiochenus (initio saeculi secundi): « Observavi vos [...] plena firmaque fide credentes in Dominum nostrum vere oriundum ex genere David secundum carnem,Cf Rom 1,3. Filium Dei secundum voluntatem et potentiam Dei,Cf Io 1,13. natum vere ex virgine; [...] vere sub Pontio Pilato [...] clavis confixum pro nobis in carne [...]. Vere passus est, ut et vere resuscitavit ».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 1-2: SC 10bis, p. 132-134 (Funk 1, 274-276).
[497]
Narrationes evangelicaeCf Mt 1,18-25; Lc 1,26-38. conceptionem intelligunt virginalem tamquam opus divinum omnem comprehensionem et omnem possibilitatem superans humanas:Cf Lc 1,34. «Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est», dicit angelus ad Ioseph circa Mariam eius sponsam (Mt 1,20). Ecclesia ibi adimpletionem perspicit Promissionis divinae datae ab Isaia propheta: «Ecce virgo in utero habebit et pariet filium» (Is 7,14), secundum versionem graecam Mt 1,23.
[498]
Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. Ad id oportet respondere: fides in conceptionem virginalem Iesu e parte non credentium Iudaeorum et gentilium vivam oppositionem, irrisiones vel incomprehensionem invenit:Cf Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 66-67: CA 2, 234-236 (PG 6, 628-629); Origenes, Contra Celsum, 1, 32: SC 132, 162-164 (PG 8, 720-724); Ibid., 1, 69: SC 132, 270 (PG 8, 788-789); et alii. illa a mythologia pagana vel a quadam ad ideas temporis adaptatione orta non erat. Sensus huius eventus non nisi fidei accessibilis est, quae illum perspicit in «mysteriorum ipsorum nexu inter se»,Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3016. in mysteriorum Christi complexu, ab Eius Incarnatione usque ad Pascha Eius. Iam sanctus Ignatius Antiochenus hunc nexum testatur: «Et principem huius mundi latuit Mariae virginitas et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei patrata sunt».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 19, 1: SC 10bis, 74 (Funk 1, 228); cf 1 Cor 2,8.