カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 502-507

[502]
Intuitus fidei, in connexione cum Revelationis complexu, arcanas potest detegere rationes, propter quas Deus, in Suo consilio salvifico, voluit Filium Suum e Virgine nasci. Hae rationes tam ad Personam et redemptricem Christi missionem quam ad huius missionis ex parte Mariae pro omnibus hominibus referuntur acceptationem.
[503]
Mariae virginitas absolutum inceptum Dei in Incarnatione manifestat. Iesus Patrem non habet nisi Deum.Cf Lc 2,48-49. «Numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. [...] Unus Idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter Matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque».Concilium Foroiuliense (anno 796 vel 797), Symbolum: DS 619.
[504]
Iesus de Spiritu Sancto in sinu Virginis Mariae conceptus est, quia est novus Adam,Cf 1 Cor 15,45. qui creationem novam inaugurat: «Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo» (1 Cor 15,47). Humanitas Christi, inde a Sua conceptione, a Spiritu Sancto repletur quia Deus Ei «non [...] ad mensuram dat Spiritum» (Io 3,34). «De plenitudine Eius», propria Illius qui caput est humanitatis redemptae,Cf Col 1,18. «accepimus [...] gratiam pro gratia» (Io 1,16).
[505]
Iesus, novus Adam, Sua conceptione virginali, novam nativitatem inaugurat filiorum adoptionis in Spiritu Sancto per fidem. «Quomodo fiet istud?» (Lc 1,34).Cf Io 3,9. Vitae divinae participatio procedit «non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo» (Io 1,13). Acceptio huius vitae est virginalis, quia homini omnino a Spiritu Sancto donatur. Sensus sponsalicius vocationis humanae relate ad DeumCf 2 Cor 11,2. in maternitate virginali Mariae perfecte adimpletur.
[506]
Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulterataeCf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64. et suae donationis indivisae voluntati Dei.Cf 1 Cor 7,34-35. Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. «Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi».Sanctus Augustinus, De sancta virginitate, 3, 3: CSEL 41, 237 (PL 40, 398).
[507]
Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio:Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64. «Ecclesia [...] per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 64: AAS 57 (1965) 64.