カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 514-521

[514]
Plura quae curiositatem relate ad Iesum movent humanam, in Evangeliis non continentur. De vita Eius in Nazareth fere nihil dicitur, et etiam magna Eius vitae publicae pars non narratur.Cf Io 20,30. Id quod in Evangeliis scriptum est, narratur «ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Eius» (Io 20,31).
[515]
Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem habueruntCf Mc 1,1; Io 21,24. et illam aliis volunt participandam praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita terrestri. A pannis Nativitatis EiusCf Lc 2,7. usque ad Eius passionis acetumCf Mt 27,48. et Resurrectionis Eius sudarium,Cf Io 20,7. totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est «in Ipso» inhabitare omnem plenitudinem «divinitatis corporaliter» (Col 2,9). Sic humanitas Eius tamquam «sacramentum» apparet, id est, signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert: quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.
[516]
Tota Christi vita est Revelatio Patris: verba et actus Eius, silentia atque passiones, Eius modus essendi et loquendi. Iesus dicere potest: «Qui vidit me, vidit Patrem» (Io 14,9); et Pater: «Hic est Filius meus electus; Ipsum audite» (Lc 9,35). Cum Dominus noster factus sit homo ut voluntatem Patris adimpleat,Cf Heb 10,5-7. lineamenta vel minima mysteriorum Eius caritatem Dei erga nosCf 1 Io 4,9. nobis manifestant.
[517]
Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem,Cf Eph 1,7; Col 1,13-14 (Vulgata); 1 Pe 1,18-19. sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate;Cf 2 Cor 8,9. in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem,Cf Lc 2,51. nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat;Cf Io 15,3. in Eius sanationibus et exorcismis, per quae «Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8,17);Cf Is 53,4. in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat.Cf Rom 4,25.
[518]
Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium. Quidquid Iesus fecit, dixit et passus est, scopum habebat hominem lapsum in suam primam vocationem restaurandi:
« Quando incarnatus et homo factus longam hominum expositionem in Seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus ».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 1: SC 211, 342-344 (PG 7, 932). « Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est ad Deum communionem ».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 7: SC 211, 366 (PG 7, 937); cf Id., Adversus haereses, 2, 22, 4: SC 294, 220-222 (PG 7, 784).
[519]
Omnes Christi divitiae omni homini praesto sunt omnisque hominis bonum efficiunt.Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 11: AAS 71 (1979) 278. Christus vitam Suam non duxit pro Se, sed pro nobis, ab Incarnatione «propter nos homines et propter nostram salutem»Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. usque ad Suam Mortem «pro peccatis nostris» (1 Cor 15,3) et Resurrectionem Suam «propter iustificationem nostram» (Rom 4,25). Adhuc nunc Ipse noster est advocatus «ad Patrem» (1 Io 2,1), «semper vivens ad interpellandum» pro nobis (Heb 7,25). Cum omnibus quae semel pro semper propter nos in vita transegit et passus est, in aeternum manet «vultui Dei pro nobis» (Heb 9,24) praesens.
[520]
Iesus, in tota Sua vita, Se tamquam nostrum exemplar ostendit:Cf Rom 15,5; Phil 2,5. Ipse est «perfectus homo»,Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 38: AAS 58 (1966) 1055. qui nos invitat ut Eius efficiamur discipuli Eumque sequamur: Sua humiliatione nobis exemplum dedit imitandum,Cf Io 13,15. Sua oratione ad orationem attrahit,Cf Lc 11,1. Sua paupertate ad libere inopiam et persecutiones vocat accipiendas.Cf Mt 5,11-12.
[521]
Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. «Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042. Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos, tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:
« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ».Sanctus Ioannes Eudes, Le royaume de Jésus, 3, 4: Oeuvres complètes, v. 1 (Vannes 1905) p. 310-311.