カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 516-518

[516]
Tota Christi vita est Revelatio Patris: verba et actus Eius, silentia atque passiones, Eius modus essendi et loquendi. Iesus dicere potest: «Qui vidit me, vidit Patrem» (Io 14,9); et Pater: «Hic est Filius meus electus; Ipsum audite» (Lc 9,35). Cum Dominus noster factus sit homo ut voluntatem Patris adimpleat,193 lineamenta vel minima mysteriorum Eius caritatem Dei erga nos194 nobis manifestant.
[517]
Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem,195 sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate;196 in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem,197 nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat;198 in Eius sanationibus et exorcismis, per quae «Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8,17);199 in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat.200
[518]
Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium. Quidquid Iesus fecit, dixit et passus est, scopum habebat hominem lapsum in suam primam vocationem restaurandi:
« Quando incarnatus et homo factus longam hominum expositionem in Seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus ».201 « Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est ad Deum communionem ».202