カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 519-521

[519]
Omnes Christi divitiae omni homini praesto sunt omnisque hominis bonum efficiunt.203 Christus vitam Suam non duxit pro Se, sed pro nobis, ab Incarnatione «propter nos homines et propter nostram salutem»204 usque ad Suam Mortem «pro peccatis nostris» (1 Cor 15,3) et Resurrectionem Suam «propter iustificationem nostram» (Rom 4,25). Adhuc nunc Ipse noster est advocatus «ad Patrem» (1 Io 2,1), «semper vivens ad interpellandum» pro nobis (Heb 7,25). Cum omnibus quae semel pro semper propter nos in vita transegit et passus est, in aeternum manet «vultui Dei pro nobis» (Heb 9,24) praesens.
[520]
Iesus, in tota Sua vita, Se tamquam nostrum exemplar ostendit:205 Ipse est «perfectus homo»,206 qui nos invitat ut Eius efficiamur discipuli Eumque sequamur: Sua humiliatione nobis exemplum dedit imitandum,207 Sua oratione ad orationem attrahit,208 Sua paupertate ad libere inopiam et persecutiones vocat accipiendas.209
[521]
Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. «Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit».210 Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos, tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:
« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ».211