カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 527-530

[527]
Iesu circumcisio, octo post Eius Nativitatem dies,230 signum est insertionis Eius in Abraham descendentiam, in Foederis populum, Eius submissionis Legi231 Eiusque destinationis ad cultum Israel, quem per totam Suam participabit vitam. Hoc signum praefigurat «Christi circumcisionem» quae est Baptisma.232
[528]
Epiphania est Iesu, ut Messiae Israel, Filii Dei et Salvatoris mundi, manifestatio. Cum baptismate Iesu in Iordane et nuptiis Cana,233 adorationem Iesu celebrat a «magis» qui ab oriente venerant.234 Evangelium in his «magis» religiones paganas circumstantes repraesentantibus perspicit primitias nationum quae Bonum Nuntium accipiunt salutis per Incarnationem. Magorum adventus in Ierusalem ad regem Iudaeorum adorandum235 ostendit, eos in Israel, sub luce messianica stellae David,236 Illum quaerere, qui rex erit nationum.237 Eorum adventus significat paganos Iesum invenire et Illum ut Filium Dei et Salvatorem mundi adorare non posse nisi se ad Iudaeos vertant238 et ab illis Promissionem accipiant messianicam sicut in Vetere continetur Testamento.239 Epiphania manifestat gentium plenitudinem intrare in Patriarcharum familiam240 et «Israeliticam dignitatem»241 acquirere.
[529]
Praesentatio Iesu in Templo242 Ipsum ostendit tamquam Primogenitum qui ad Dominum pertinet ut proprius.243 Cum Simeone et Anna, tota Israel exspectatio in Salvatoris sui venit occursum (ita traditio Byzantina hunc appellat eventum). Iesus tamquam Messias agnoscitur tam longe exspectatus, «lumen gentium» et «gloria Israel», sed etiam «signum contradictionis». Doloris gladius qui Mariae praedicitur, annuntiat hanc aliam, perfectam et unicam, crucis oblationem, quae salutem donabit quam Deus «ante faciem omnium populorum» paravit.
[530]
Fuga in Aegyptum et innocentium occisio244 oppositionem ostendunt tenebrarum ad lucem: «In propria venit, et Sui Eum non receperunt» (Io 1,11). Tota Christi vita persecutione erit signata. Qui Eius sunt, illam cum Eo participant.245 Reditus ex Aegypto246 Exodum revocat in memoriam247 et Iesum tamquam definitivum praesentat liberatorem.