カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 531-534

[531]
Iesus, per magnam vitae Suae partem, condicionem partis immense maioris hominum participavit: vitam quotidianam sine apparenti magnitudine, vitam laboris manuum, vitam religiosam Iudaicam Legi Dei submissam,Cf Gal 4,4. vitam in communitate. Tota hac periodo, nobis revelatur Iesum fuisse Suis parentibus subditumCf Lc 2,51. et «sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines» profecisse (Lc 2,52).
[532]
Iesu submissio Suae Matri Suoque patri legali quartum perfecte adimplet praeceptum. Illa temporalis est imago Eius oboedientiae filialis Patri Eius caelesti. Quotidiana Iesu submissio Ioseph et Mariae submissionem annuntiat et anticipat orationis in horto: «Non mea voluntas...» (Lc 22,42). Oboedientia Christi in quotidianis vitae occultae adiunctis iam opus inaugurabat restaurationis eorum quae Adami destruxerat inoboedientia.Cf Rom 5,19.
[533]
Vita occulta Nazarethana omnibus permittit hominibus per vias vitae maxime quotidianas cum Iesu communionem habere:
« Nazarena domus schola est, in qua incipit Christi vita dignosci: Evangelii nempe schola. [...] Silentium enim haec docet imprimis. Utinam optima in nobis revirescat silentii aestimatio, mirandi nempe huius ac necessarii mentis habitus [...]. Domesticam hic praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth admoneat quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas [...]. Operis denique hic cognoscimus disciplinam. O Nazarena sedes, fabri Filii domus, hic potissimum severam quidem sed redemptricem laboris humani legem intellegere optamus et celebrare [...]; hic denique totius mundi operariis salutem volumus nuntiare, iisdemque magnum exemplar ostendere, divinum fratrem ».Paulus VI, Homilia in templo Annuntiationis beatae Mariae Virginis in Nazareth (5 ianuarii 1964): AAS 56 (1964) 167-168.
[534]
Iesu inventio in TemploCf Lc 2,41-52. solus est eventus qui Evangeliorum de annis occultis Iesu rumpit silentium. Ibi Iesus Suae totalis consecrationis missioni e Sua filiatione divina provenienti mysterium permittit suspicari: «Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?». Maria et Ioseph hoc verbum «non intellexerunt», sed illud in fide acceperunt, et Maria «conservabat omnia verba in corde suo» per totum decursum annorum quibus Iesus in vitae ordinariae silentio permanebat occultus.