[538]
福音書は、イエスはヨハネから洗礼を受けられた直後、一時、荒れ野で一人過ごされたといっています。「霊によって荒れ野に送り出された」イエスは、四十日間食を断ってそこにとどまります。その間、野獣とともに暮らし、天使たちはイエスに仕えました263。この期間の終わりに、サタンがイエスを三度試み、神への孝心を試練にかけようとします。それは、楽園でのアダム、荒れ野のイスラエルの民が受けたすべての誘惑を凝縮した攻撃でした。イエスが誘惑を退けられると、悪魔は「時が来るまで」(ルカ4∙13)イエスを離れます。
Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: «Spiritus expellit Eum in desertum» (Mc 1,12) et Ipse ibi permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit silvestribus et angeli serviunt Ei.265 Ad finem huius temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant, atque Diabolus ab Eo discedit «usque ad tempus» (Lc 4,13).
[539]
福音記者は、この神秘な出来事の救済史的な意味を教えています。最初のアダムが誘惑に屈したのに対して、新しいアダムであるイエスは、最後まで忠実を貫きました。イエスはイスラエルの民の召命を完遂なさいます。かつて荒れ野で四十年の間神を挑発していた民264とは反対に、キリストはご自分が神のみ旨にまったく従順な神のしもべであることを表されました。こうして、イエスは悪魔に打ちかたれたのです。イエスは強い者を縛り上げて、彼が略奪したものを奪い返しました265。荒れ野での誘惑者に対するイエスの勝利は、御父への子としての愛による至高な従順の表れである受難の勝利を先取りするものです。
Evangelistae indicant huius arcani eventus salvificum sensum. Iesus est novus Adam, qui ibi permanet fidelis ubi primus tentationi succubuit. Iesus vocationem Israel perfecte adimplet: illis contrarie qui olim quadraginta annis in deserto Deum provocaverunt,266 Christus e contra tamquam Servus revelatur Dei plene oboediens divinae voluntati. In hoc est Iesus Diaboli victor: Ipse fortem alligavit ut ab illo praedam iterum eriperet.267 Victoria Iesu de Tentatore in deserto victoriam anticipat passionis, supremae oboedientiae Eius amoris filialis erga Patrem.
[540]
誘惑に対するイエスの対応は神の御子のメシアとしてのあり方を示していますが、それはサタンがイエスにもちかけたこと、人々がメシアに期待したこととは266正反対のものです。こうして、キリストはわたしたちのために誘惑者に対して勝利を収められたのです。「この大祭司は、わたしたちの弱さに同情できないかたではなく、罪を犯されなかったが、あらゆる点において、わたしたちと同様に試練に遭われたのです」(ヘブライ4∙15)。教会は、毎年、四旬節の四十日間を通して、荒れ野でのイエスの神秘に心を合わせます。
Tentatio Iesu modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei Satan proponit atque homines268 Ei exoptant attribuere. Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: «Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato» (Heb 4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto.