カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 538-540

[538]
Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: «Spiritus expellit Eum in desertum» (Mc 1,12) et Ipse ibi permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit silvestribus et angeli serviunt Ei.Cf Mc 1,13. Ad finem huius temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant, atque Diabolus ab Eo discedit «usque ad tempus» (Lc 4,13).
[539]
Evangelistae indicant huius arcani eventus salvificum sensum. Iesus est novus Adam, qui ibi permanet fidelis ubi primus tentationi succubuit. Iesus vocationem Israel perfecte adimplet: illis contrarie qui olim quadraginta annis in deserto Deum provocaverunt,Cf Ps 95,10. Christus e contra tamquam Servus revelatur Dei plene oboediens divinae voluntati. In hoc est Iesus Diaboli victor: Ipse fortem alligavit ut ab illo praedam iterum eriperet.Cf Mc 3,27. Victoria Iesu de Tentatore in deserto victoriam anticipat passionis, supremae oboedientiae Eius amoris filialis erga Patrem.
[540]
Tentatio Iesu modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei Satan proponit atque hominesCf Mt 16,21-23. Ei exoptant attribuere. Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: «Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato» (Heb 4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto.