[54]
「神は、ことばによって万物を造り、かつ保ち、被造物の中に自らについての恒久の証明を与え、また至高の救いへの道を開く意図をもって、初めから人類の最初の親に自分を現しました」6。神は人間を輝かしい気品と正しさで覆いながら、ご自分との親密な交わりに招かれました。
«Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit».26 Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
[55]
この啓示は、人祖の罪によって中断されることはありませんでした。実際、神は、「堕落後は、あがないを約して、救いの希望を抱かせました。そして忍耐をもって善を行って救いを求めるすべての人に永遠の生命を与えるべく、つねに人類のことをおもんぱかりました」
7。
「人があなたに背いて親しい交わりを失ってからも、死の国に見捨てることなく、……たびたび人と契約を結ばれました」8。
Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim «post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret».
27 « Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ».28
[56]
ひとたび人類の一致が罪によって分断されると、神はまず、人類を各民族ごとに救おうとしておられます。大洪水後のノアとの契約は9「国々」、すなわち、「それぞれの地に、その言語、氏族に従って」(創世記10∙5)まとめられた人々に対する神の救いの計画の原理を表します10。
Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium29 principium Oeconomiae divinae exprimit erga «nationes», id est, erga homines «secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis» (Gn 10,5) coniunctos.30
[57]
多様な諸民族のこの宇宙的、社会的、宗教的な状態は11、失墜した人類の傲慢を抑えるためでした。事実、人類はその邪悪さから12バベルの塔の建築に見られるように、自力で一つになることを図りました13。しかし、罪の結果14、諸民族とその君主たちが多神教と偶像崇拝に走ることによって、この暫定的な救済計画はたえず歪曲の危険にさらされました。
Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus,31 destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime,32 per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem.33 Sed, propter peccatum,34 polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
[58]
ノアとの契約は諸民族の時代が続く限り15、福音が全世界に告げられるまで効力を保ちます。聖書は、これら諸民族の若干の偉大な人物に敬意を表しています。たとえば、「正しい人アベル」、キリストの前兆であった16王である祭司メルキゼデク17、正しい人々「ノア、ダニエル、ヨブ」(エゼキエル14∙14)などです。こうして、聖書は、キリストが「散らされているすべての神の子たちを一つに集める」(ヨハネ11∙52)まで、ノアの契約に従って生きる人々がどれほど高度な聖徳に達しうるかを示しているのです。
Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum,35 usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam «nationum» veneratur homines, sicut «iustum Abel», regem et sacerdotem Melchisedech,36 qui Christi est figura,37 vel iustos «Noe, Danel et Job» (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui «filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum» (Io 11,52).
[59]
四散した人類を集めるため、神はアブラムを選び、「生まれ故郷、父の家を離れ」(創世記12∙1)るよう促されました。そして、アブラハム、すなわち、「多くの国民の父」(創世記17∙5)としました。神はアブラハムに「地上の氏族はすべてあなたによって祝福に入る」(創世記12∙3)といわれました18。
Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: «Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui» (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, «patrem multarum gentium» (Gn 17,5): «Atque in te benedicentur universae cognationes terrae!» (Gn 12,3).38
[60]
アブラハムから出た民族は族長たちになされた約束の継承者、選ばれた民19となり、いつの日か一つの教会のうちにすべての神の子が集められるまで、その準備をするよう召されました20。この民が根となり、後に信仰者となった異邦人がこれに接ぎ木されます21。
Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis,39 vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem;40 ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti.41
[61]
旧約時代の族長たち、預言者たちおよびその他の人物たちは、教会のすべての典礼伝統の中で聖者としてつねにあがめられてきましたし、また今後もあがめられていくはずです。
Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.
[62]
族長たちの時代の後、神はイスラエルをエジプトでの奴隷の状態から解放して、ご自分の民となさいました。神はシナイ山でこの民と契約を結び、モーセを通して、民に律法を与えられました。それは、この民がご自分を生きている真の唯一の神、摂理の父、公正な裁き主として認め、神に仕え、約束された救い主を待つようにさせるためでした22。
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum.42
[63]
イスラエルは神の祭司的な民23、「主のみ名がつけられ」(申命記28∙10)た民です。「はじめに神の語りかけを受けた」24民、アブラハムの信仰に従う「兄」にあたる民です25。
Israel est populus sacerdotalis Dei,43 super quem «Nomen Domini invocatum sit» (Dt 28,10). Est igitur eorum populus «ad quos prius locutus est Dominus Deus noster»,44 populus «fratrum maiorum» in fide Abraham.45
[64]
預言者たちによって、神はその民のうちに救いの希望と、すべての人々にもたらされ26、心のうちに刻まれるはずの27、新しい永遠の契約への待望の心を培われます。預言者たちは神の民の根本的なあがない、民のあらゆる不忠実な行いの浄化28、すべての国の人々を含む救いを告げ知らせます29。この希望を担うのは、とくに主の貧しい人々と謙遜な人々です30。サラ、リベカ、ラケル、ミリヤム、デボラ、ハンナ、ユディト、エステルのような女性たちは、イスラエルの救いの生き生きとした希望を保ちとおしました。その中のもっとも清らかな人物がマリアです31。
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati46 et quod in cordibus erit inscriptum.47 Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,48 salutem quae omnes complectetur nationes.49 Pauperes praesertim et humiles Domini50 hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.51