カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 54-64

[54]
«Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818. Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
[55]
Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim «post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818.
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ».Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
[56]
Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluviumCf Gn 9,9. principium Oeconomiae divinae exprimit erga «nationes», id est, erga homines «secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis» (Gn 10,5) coniunctos.Cf Gn 10,20-31.
[57]
Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus,Cf Act 17,26-27. destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime,Cf Sap 10,5. per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem.Cf Gn 11,4-6. Sed, propter peccatum,Cf Rom 1,18-25. polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
[58]
Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum,Cf Lc 21,24. usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam «nationum» veneratur homines, sicut «iustum Abel», regem et sacerdotem Melchisedech,Cf Gn 14,18. qui Christi est figura,Cf Heb 7,3. vel iustos «Noe, Danel et Job» (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui «filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum» (Io 11,52).
[59]
Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: «Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui» (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, «patrem multarum gentium» (Gn 17,5): «Atque in te benedicentur universae cognationes terrae!» (Gn 12,3).Cf Gal 3,8.
[60]
Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis,Cf Rom 11,28. vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem;Cf Io 11,52; 10,16. ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti.Cf Rom 11,17-18.24.
[61]
Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.
[62]
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818.
[63]
Israel est populus sacerdotalis Dei,Cf Ex 19,6. super quem «Nomen Domini invocatum sit» (Dt 28,10). Est igitur eorum populus «ad quos prius locutus est Dominus Deus noster»,Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. populus «fratrum maiorum» in fide Abraham.Cf Ioannes Paulus II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunità Ebraica della Città di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX1, 1027.
[64]
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinatiCf Is 2,2-4. et quod in cordibus erit inscriptum.Cf Ier 31,31-34; Heb 10,16. Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,Cf Ez 36. salutem quae omnes complectetur nationes.Cf Is 49,5-6; 53,11. Pauperes praesertim et humiles DominiCf Soph 2,3. hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.Cf Lc 1,38.