カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 554-556

[554]
A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister «coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere» (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem,313 ceteri illam non magis intelligunt.314 In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu,315 supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo «dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem» (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: «Hic est Filius meus electus; Ipsum audite» (Lc 9,35).
[555]
Momentanee Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret «in gloriam Suam» (Lc 24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones praenuntiaverant Messiae.316 Passio Iesu est utique a Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit.317 Nubes praesentiam denotat Spiritus Sancti: «Tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara»:318
« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam, et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ».319
[556]
In vitae publicae limine: baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu «declaratum fuit mysterium primae regenerationis»: nostrum Baptisma; Transfiguratio «est sacramentum secundae regenerationis»: propriae resurrectionis nostrae.320 Iam nunc resurrectionem Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet gloriosi Adventus Christi «qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae» (Phil 3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat «quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei» (Act 14,22):
« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat.321 Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ».322