カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 554-556

[554]
A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister «coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere» (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem,Cf Mt 16,22-23. ceteri illam non magis intelligunt.Cf Mt 17,23; Lc 9,45. In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu,Cf Mt 17,1-8 et par.; 2 Pe 1,16-18. supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo «dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem» (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: «Hic est Filius meus electus; Ipsum audite» (Lc 9,35).
[555]
Momentanee Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret «in gloriam Suam» (Lc 24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones praenuntiaverant Messiae.Cf Lc 24,27. Passio Iesu est utique a Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit.Cf Is 42,1. Nubes praesentiam denotat Spiritus Sancti: «Tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara»:Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433.
« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam, et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ».Liturgia Byzantina. Kontakion in die Transfigurationis: Menaia tou olou eniautou, v. 6 (Romae 1901) p. 341.
[556]
In vitae publicae limine: baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu «declaratum fuit mysterium primae regenerationis»: nostrum Baptisma; Transfiguratio «est sacramentum secundae regenerationis»: propriae resurrectionis nostrae.Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433. Iam nunc resurrectionem Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet gloriosi Adventus Christi «qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae» (Phil 3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat «quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei» (Act 14,22):
« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat.Cf Lc 9,33. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ».Sanctus Augustinus, Sermo 78, 6: PL 38, 492-493.