カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 557-558

[557]
«Dum complerentur dies assumptionis Eius, et Ipse faciem Suam firmavit, ut iret in Ierusalem» (Lc 9,51).323 Per hanc decisionem significabat Se in Ierusalem ascendere paratum ut ibi moreretur. Ter passionem Suam nuntiaverat et Suam Resurrectionem.324 In Ierusalem pergens, dicit: «Non capit Prophetam perire extra Ierusalem» (Lc 13,33).
[558]
Iesus in memoriam revocat mortem Prophetarum, qui in Ierusalem erant interfecti.325 Tamen insistit in vocanda Ierusalem ut circa Eum congregetur: «Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!» (Mt 23,37b). Cum Ierusalem perspicitur, super illam plorat326 et adhuc iterum cordis Sui exprimit optatum: «Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis» (Lc 19,42).