カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 557-558

[557]
«Dum complerentur dies assumptionis Eius, et Ipse faciem Suam firmavit, ut iret in Ierusalem» (Lc 9,51).Cf Io 13,1. Per hanc decisionem significabat Se in Ierusalem ascendere paratum ut ibi moreretur. Ter passionem Suam nuntiaverat et Suam Resurrectionem.Cf Mc 8,31-33; 9,31-32; 10,32-34. In Ierusalem pergens, dicit: «Non capit Prophetam perire extra Ierusalem» (Lc 13,33).
[558]
Iesus in memoriam revocat mortem Prophetarum, qui in Ierusalem erant interfecti.Cf Mt 23,37a. Tamen insistit in vocanda Ierusalem ut circa Eum congregetur: «Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!» (Mt 23,37b). Cum Ierusalem perspicitur, super illam ploratCf Lc 19,41. et adhuc iterum cordis Sui exprimit optatum: «Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis» (Lc 19,42).