カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 559-560

[559]
Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi,327 tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem «David patris Sui» (Lc 1,32) singillatim praeparat.328 Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat «salva igitur!», «salutem dona!»). Nunc vero «Rex gloriae» (Ps 24,7-10) «sedens super asinum» (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet.329 Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueri330 et «pauperes Dei» qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant.331 Eorum acclamatio: «Benedictus qui venit in nomine Domini» (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in «Sanctus» liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.
[560]
Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.