[559]
エルサレムは自分のメシアをどのように迎えたのでしょうか。いつもはご自分を王として担ぎ出そうとする民衆の手から逃れておられたイエスはヨハネ6・15参照。、時を選び、「〔ご自分〕の父ダビデ」(ルカ1∙32)の町にメシアとして入城する準備をこと細かになさっておられますマタイ21・1-11参照。。イエスはダビデの子、救いをもたらす者として、歓呼の声に迎えられます(ホサナは「まず救ってください」という意味です)。「栄光に輝く王」(詩編24∙7-10)であるイエスは、「ろばに乗って」(ゼカリヤ9∙9)入城なさいます。すなわち、教会の予型であるシオンの娘エルサレムの心を、策略や暴力によってではなく、真理をあかしする謙虚さによってかちとられるのですヨハネ18・37参照。。ですから、この日にイエスの王権を認めるのは、子供たちやマタイ21・15-16、詩編8・3参照。「神における貧しい者たち」です。彼らは、天使がイエスの誕生を羊飼いたちに告げたときのようにルカ19・38,2・14参照。、歓呼の声でイエスを迎えるのです。そして教会は、「祝福あれ、主の御名によって来る人に」(詩編118∙26)というこの歓呼を、キリストの過越の記念祭である感謝の祭儀の「感謝の賛歌(聖なるかな)」の中で今でも繰り返しています。
Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi,Cf Io 6,15. tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem «David patris Sui» (Lc 1,32) singillatim praeparat.Cf Mt 21,1-11. Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat «salva igitur!», «salutem dona!»). Nunc vero «Rex gloriae» (Ps 24,7-10) «sedens super asinum» (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet.Cf Io 18,37. Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueriCf Mt 21,15-16; Ps 8,3. et «pauperes Dei» qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant.Cf Lc 19,38; 2,14. Eorum acclamatio: «Benedictus qui venit in nomine Domini» (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in «Sanctus» liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.
[560]
イエスのエルサレム入城は、メシアである王がその死と復活による過越を通して実現しようとなさっているみ国の到来を表します。教会はこれを枝の主日の典礼で記念し、聖週間を開始します。
Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.