カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 56-58

[56]
Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluviumCf Gn 9,9. principium Oeconomiae divinae exprimit erga «nationes», id est, erga homines «secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis» (Gn 10,5) coniunctos.Cf Gn 10,20-31.
[57]
Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus,Cf Act 17,26-27. destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime,Cf Sap 10,5. per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem.Cf Gn 11,4-6. Sed, propter peccatum,Cf Rom 1,18-25. polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
[58]
Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum,Cf Lc 21,24. usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam «nationum» veneratur homines, sicut «iustum Abel», regem et sacerdotem Melchisedech,Cf Gn 14,18. qui Christi est figura,Cf Heb 7,3. vel iustos «Noe, Danel et Job» (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui «filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum» (Io 11,52).