カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 561-570

[561]
Recte « consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam institutio: silentia videlicet Ipsius, signa, preces, amor erga homines, studium humilium atque pauperum singulare, Sacrificium crucis in hominum Redemptionem plene susceptum, ipsa denique Resurrectio sunt effectio verbi atque consummatio Revelationis Ipsius».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 9: AAS 71 (1979) 1284.
[562]
Christi discipuli debent Ei conformari donec Ipse in illis formetur.Cf Gal 4,19. «Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10.
[563]
Homo, sive pastor sit sive magus, Deum hic in terra assequi non potest, nisi ante praesepe Bethlehem genuflectens Eumque in debilitate infantis adorans occultum.
[564]
Iesus, per Suam Mariae et Ioseph submissionem atque adeo per Suum humilem per longos annos in Nazareth laborem nobis praebet exemplum sanctitatis in quotidiana familiae et laboris vita.
[565]
Iesus, inde ab initio Suae vitae publicae, a Suo baptismate, est «Servus» plene Redemptionis consecratus operi, quod per Eius passionis adimplebitur «baptisma».
[566]
Tentatio in deserto Iesum ostendit Messiam humilem qui de Satan triumphat per Suam totalem consilio salutis a Patre volito adhaesionem.
[567]
Regnum caelorum in terra a Christo est inauguratum. «Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7. Ecclesia semen est et initium huius Regni. Eius claves Petro committuntur.
[568]
Christi Transfiguratio habet, ut scopum, Apostolorum roborare fidem in ordine ad passionem: ascensus in «montem excelsum» ascensum praeparat in Calvarium. Christus, Caput Ecclesiae, manifestat id quod corpus continet Suum et quod in sacramentis reverberat: « spes gloriae» (Col 1,27).Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 51, 3: CCL 138A, 298-299 (PL 54, 310).
[569]
Iesus voluntarie in Ierusalem ascendit, quamquam cognoscebat Se propter contradictionem peccatorum ibi morte violenta esse moriturum.Cf Heb 12,3.
[570]
Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni, quem Rex-Messias, a pueris et ab humilibus corde in Sua civitate acceptus, per Pascha Suae Mortis et Suae Resurrectionis impleturus est.