カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 574-594

[574]
Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent.Cf Mc 3,6. Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones;Cf Mt 12,24. peccatorum remissionem;Cf Mc 2,7. sanationes die sabbati;Cf Mc 3,1-6. propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem;Cf Mc 7,14-23. familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribusCf Mc 2,14-17.), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de possessione diabolica suspectus.Cf Mc 3,22; Io 8,48; 10,20. Accusatus est de blasphemiaCf Mc 2,7; Io 5,18; 10,33. et de falso prophetismo,Cf Io 7,12; 7,52. de criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub lapidationis forma.Cf Io 8,59; 10,31.
[575]
Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt «signum contradictionis»Cf Lc 2,34. pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe «Iudaeos» appellat,Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19. adhuc magis quam pro communi populo Dei.Cf Io 7,48-49. Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit.Cf Lc 13,31. Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat.Cf Lc 7,36; 14,1. Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum,Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39. formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium)Cf Mt 6,2-18. et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi.Cf Mc 12,28-34.
[576]
Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones:
— contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis;
— contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti in quo Deus modo habitat singulari;
— contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest particeps fieri.
[577]
Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).
[578]
Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte.Cf Io 8,46. Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent.Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10. Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, «quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus» (Iac 2,10).Cf Gal 3,10; 5,3.
[579]
Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum.Cf Rom 10,2. Hic, nisi se in «hypocrita» disceptatione casuum dissolvi vellet,Cf Mt 15,3-7; Lc 11,39-54. populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum.Cf Is 53,11; Heb 9,15.
[580]
Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii.Cf Gal 4,4. In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed «in visceribus» et «in corde» (Ier 31,33) Servi qui, quoniam «in veritatem proferet iudicium» (Is 42,3), factus est «Foedus populi» (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad «maledictum Legis» assumendum super SeCf Gal 3,13. in quod illi incurrerant «qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea»,Cf Gal 3,10. quia mors Christi evenit «in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento» (Heb 9,15).
[581]
Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam «rabbi».Cf Io 11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36. Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus.Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io 7,22-23. Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; «erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum» (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum.Cf Mt 5,1. Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: «Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis» (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat «traditiones humanas»Cf Mc 7,8. Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei.Cf Mc 7,13.
[582]
Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens «paedagogicum»Cf Gal 3,24. per interpretationem divinam: «Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt» (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur.Cf Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37. Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicisCf Mc 2,25-27; Io 7,22-24. commemorat requiem sabbati non perturbari DeiCf Mt 12,5; Nm 28,9. vel proximi servitioCf Lc 13,15-16; 14,3-4. quod Eius praestant sanationes.
[583]
Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus.Cf Lc 2,22-39. Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus.Cf Lc 2,46-49. Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore;Cf Lc 2,41. ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis.Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.
[584]
Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae.Cf Mt 21,13. Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: «Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10)» (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem.Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.
[585]
Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem.Cf Mt 24,1-2. Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda.Cf Mt 24,3; Lc 13,35. Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referriCf Mc 14,57-58. Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis.Cf Mt 27,39-40.
[586]
Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo,Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22. in quo Suae doctrinae impertivit essentialia,Cf Io 18,20. tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians PetrumCf Mt 17,24-27. quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia.Cf Mt 16,18. Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam.Cf Io 2,21; Mt 12,6. Hac de causa, Eius corporalis occisioCf Io 2,18-22. Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: «Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem» (Io 4,21).Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc 21,22.
[587]
Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio «contradictionis»Cf Lc 2,34. esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit.Cf Lc 20,17-18; Ps 118,22.
[588]
Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribusCf Lc 5,30. tam familiariter sicut cum illis ipsis.Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1. Contra eos inter illos «qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros» (Lc 18,9),Cf Io 7,49; 9,34. Iesus affirmavit: «Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam» (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale,Cf Io 8,33-36. illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare.Cf Io 9,40-41.
[589]
Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum.Cf Mt 9,13; Os 6,6. Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum,Cf Lc 15,1-2. eos ad convivium admittere messianicum.Cf Lc 15,23-32. Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: «Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?» (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem,Cf Io 5,18; 10,33. aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei.Cf Io 17,6.26.
[590]
Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: «Qui non est mecum, contra me est» (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se «plus quam Iona, [...] plus quam Salomon» esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem;Cf Mt 12,6. cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum;Cf Mc 12,36-37. cum asserit: «Antequam Abraham fieret, ego sum» (Io 8,58); et etiam: «Ego et Pater unum sumus» (Io 10,30).
[591]
Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat.Cf Io 10,36-38. Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatemCf Io 3,7. cum gratiae divinae attractione.Cf Io 6,44. Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletioneCf Is 53,1. tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem.Cf Mc 3,6; Mt 26,64-66. Sic eiusdem membra simul per ignorantiamCf Lc 23,34; Act 3,17-18. agebant et propter caecitatemCf Mc 3,5; Rom 11,25. incredulitatis.Cf Rom 11,20.
[592]
Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevitCf Mt 5,17-19. cum tali perfectioneCf Io 8,46. ut eius sensum revelaret ultimumCf Mt 5,33. et ut transgressiones redimeret contra illam.Cf Heb 9,15.
[593]
Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.
[594]
Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt.Cf Io 5,16-18. Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factumCf Io 1,14. non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum DeumCf Io 10,33. et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.