カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 577-582

[577]
Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).
[578]
Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte.358 Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent.359 Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, «quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus» (Iac 2,10).360
[579]
Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum.361 Hic, nisi se in «hypocrita» disceptatione casuum dissolvi vellet,362 populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum.363
[580]
Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii.364 In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed «in visceribus» et «in corde» (Ier 31,33) Servi qui, quoniam «in veritatem proferet iudicium» (Is 42,3), factus est «Foedus populi» (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad «maledictum Legis» assumendum super Se365 in quod illi incurrerant «qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea»,366 quia mors Christi evenit «in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento» (Heb 9,15).
[581]
Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam «rabbi».367 Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus.368 Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; «erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum» (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum.369 Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: «Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis» (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat «traditiones humanas»370 Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei.371
[582]
Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens «paedagogicum»372 per interpretationem divinam: «Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt» (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur.373 Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis374 commemorat requiem sabbati non perturbari Dei375 vel proximi servitio376 quod Eius praestant sanationes.