カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 583-586

[583]
Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus.Cf Lc 2,22-39. Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus.Cf Lc 2,46-49. Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore;Cf Lc 2,41. ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis.Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.
[584]
Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae.Cf Mt 21,13. Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: «Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10)» (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem.Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.
[585]
Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem.Cf Mt 24,1-2. Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda.Cf Mt 24,3; Lc 13,35. Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referriCf Mc 14,57-58. Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis.Cf Mt 27,39-40.
[586]
Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo,Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22. in quo Suae doctrinae impertivit essentialia,Cf Io 18,20. tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians PetrumCf Mt 17,24-27. quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia.Cf Mt 16,18. Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam.Cf Io 2,21; Mt 12,6. Hac de causa, Eius corporalis occisioCf Io 2,18-22. Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: «Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem» (Io 4,21).Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc 21,22.