カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 587-591

[587]
Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio «contradictionis»Cf Lc 2,34. esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit.Cf Lc 20,17-18; Ps 118,22.
[588]
Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribusCf Lc 5,30. tam familiariter sicut cum illis ipsis.Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1. Contra eos inter illos «qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros» (Lc 18,9),Cf Io 7,49; 9,34. Iesus affirmavit: «Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam» (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale,Cf Io 8,33-36. illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare.Cf Io 9,40-41.
[589]
Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum.Cf Mt 9,13; Os 6,6. Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum,Cf Lc 15,1-2. eos ad convivium admittere messianicum.Cf Lc 15,23-32. Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: «Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?» (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem,Cf Io 5,18; 10,33. aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei.Cf Io 17,6.26.
[590]
Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: «Qui non est mecum, contra me est» (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se «plus quam Iona, [...] plus quam Salomon» esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem;Cf Mt 12,6. cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum;Cf Mc 12,36-37. cum asserit: «Antequam Abraham fieret, ego sum» (Io 8,58); et etiam: «Ego et Pater unum sumus» (Io 10,30).
[591]
Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat.Cf Io 10,36-38. Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatemCf Io 3,7. cum gratiae divinae attractione.Cf Io 6,44. Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletioneCf Is 53,1. tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem.Cf Mc 3,6; Mt 26,64-66. Sic eiusdem membra simul per ignorantiamCf Lc 23,34; Act 3,17-18. agebant et propter caecitatemCf Mc 3,5; Rom 11,25. incredulitatis.Cf Rom 11,20.