カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 592-594

[592]
Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit416 cum tali perfectione417 ut eius sensum revelaret ultimum418 et ut transgressiones redimeret contra illam.419
[593]
Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.
[594]
Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt.420 Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum421 non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum422 et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.