カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 599-600

[599]
Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic «definito consilio et praescientia Dei» traditus est (Act 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt,442 solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.
[600]
Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum «praedestinationis» stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: «Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel,443 facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri» (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisit444 ad Suum consilium adimplendum salutis.445