カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 599-600

[599]
Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic «definito consilio et praescientia Dei» traditus est (Act 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt,Cf Act 3,13. solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.
[600]
Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum «praedestinationis» stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: «Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel,Cf Ps 2,1-2. facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri» (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisitCf Mt 26,54; Io 18,36; 19,11. ad Suum consilium adimplendum salutis.Cf Act 3,17-18.