[599]
イエスの非業の死は、さまざまな事情が不幸に絡み合った偶然の結果ではありません。それは神の計画の神秘に属します。聖霊降臨の日、聖ペトロが初めての説教で、「神は、お定めになった計画により、あらかじめご存じの上で」(使徒言行録2∙23)このかたを彼らに引き渡されたと、エルサレムのユダヤ人に説明しているとおりです。ただし聖書のこの表現は、イエスを引き渡した者たち使徒言行録3・13参照。は神によって前もって定められたことをただ筋書どおりに実行したにすぎない、といっているのではありません。
Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic «definito consilio et praescientia Dei» traditus est (Act 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt,Cf Act 3,13. solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.
[600]
時の一刻一刻は、神の目には現在です。したがって、「予定」の永遠の計画には、神の恵みに対する各自の自由な応答が含まれています。「事実、この都で、ヘロデとポンティオ・ピラトは、異邦人やイスラエルの民と一緒になって、あなたが油を注がれた聖なるしもべイエスに逆らいました詩編2・1-2参照。。そして、実現するようにとみ手とみ心によってあらかじめ定められていたことを、すべて行ったのです」(使徒言行録4∙27-28)。神は、ご自分の救いの計画を実現するようにマタイ26・54、ヨハネ18・36,19・11参照。、こうした人たちの無分別から生じる行為を妨げなかったのです使徒言行録3・17-18参照。。
Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum «praedestinationis» stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: «Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel,Cf Ps 2,1-2. facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri» (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisitCf Mt 26,54; Io 18,36; 19,11. ad Suum consilium adimplendum salutis.Cf Act 3,17-18.
[601]
「正しいしもべ」の死刑による神の救いの計画イザヤ53・11、使徒言行録3・14参照。は、以前から聖書の中で、普遍的あがないの神秘、すなわち、人間を罪の奴隷の状態から解放するあがないの神秘として告げられていましたイザヤ53・11-12、ヨハネ8・34-36参照。。聖パウロは、自分が「受けた」という信仰宣言の中で 1コリント15・3参照。、「キリストは、聖書に書いてあるとおりわたしたちの罪のために死んだ」(一コリント15∙3)と述べています使徒言行録3・18,7・52,13・29,26・22-23も参照。。イエスのあがないの死は、とくに、イザヤ書にある苦しむしもべの預言を実現しましたイザヤ53・7-8、使徒言行録8・32-35参照。。イエスご自身、自らの生と死の意味を、この苦しむしもべに照らして述べておられますマタイ20・28参照。。復活の後イエスは、エマオの弟子たちにルカ24・25-27参照。、ついで使徒たちにルカ24・44-45参照。、このような聖書の説明をなさいました。
Hoc divinum salutis consilium occisionis «Iusti Servi»Cf Is 53,11; Act 3,14. in antecessum erat in Scriptura nuntiatum tamquam mysterium Redemptionis universalis, id est, Redemptionis quae homines a peccati liberat servitute.Cf Is 53,11-12; Io 8,34-36. Sanctus Paulus, in quadam fidei confessione, quam dicit se «accepisse»,Cf 1 Cor 15,3. profitetur «quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas» (1 Cor 15,3).Cf etiam Act 3,18; 7,52; 13,29; 26,22-23. Mors Christi redemptiva peculiariter prophetiam Servi adimplet patientis.Cf Is 53,7-8; Act 8,32-35. Iesus Ipse sensum Suae vitae et Suae Mortis sub luce Servi patientis praesentavit.Cf Mt 20,28. Post Suam Resurrectionem, hanc Scripturarum interpretationem discipulis Emmaus,Cf Lc 24,25-27. deinde ipsis dedit Apostolis.Cf Lc 24,44-45.
[602]
したがってペトロは、神の救いの計画に対する使徒たちの信仰を、次のように表すことができました。「あなたがたが先祖伝来のむなしい生活からあがなわれたのは、金や銀のような朽ち果てるものにはよらず、きずや汚れのない小羊のようなキリストの尊い血によるのです。キリストは、天地創造の前からあらかじめ知られていましたが、この終わりの時代に、あなたがたのために現れてくださいました」(一ペトロ1∙18-20)。原罪に続く人々の罪は、死をもって罰せられますローマ5・12,1コリント15・56参照。。神は御子を奴隷の身分でフィリピ2・7参照。、すなわち、罪のゆえに堕落し、死に定められた人間の身分でローマ8・3参照。遣わすことにより、「罪と何のかかわりもないかたを、わたしたちのために罪となさいました。わたしたちはそのかたによって、神の義を得ることができたのです」(二コリント5∙21)。
Consequenter potest sanctus Petrus fidem apostolicam in consilium divinum salutis sic exprimere: «Redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita [...] pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos» (1 Pe 1,18-20). Hominum peccata quae peccatum consequuntur originale, morte puniuntur.Cf Rom 5,12; 1 Cor 15,56. Suum proprium Filium in forma servi mittens,Cf Phil 2,7. in forma nempe humanitatis lapsae et morti propter peccatum destinatae,Cf Rom 8,3. Deus «Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Ipso» (2 Cor 5,21).
[603]
イエスご自身は、とがめを受けるような罪を犯されませんでしたヨハネ8・46参照。。しかし、御父とともにつねに抱いていたあがないをもたらす愛によってヨハネ8・29参照。、罪のために神から離反しているわたしたちの境遇を引き受け、十字架上ではわたしたちの一人として、「わが神、わが神、なぜわたしをお見捨てになったのですか」(マルコ15∙34)と叫ぶことができたのです詩編22・1参照。。このように、神は御子を、わたしたち罪びとの連帯責任者となって、「わたしたちすべてのために、その御子をさえ惜しまずに死に渡され」(ローマ8∙32)、わたしたちが「御子の死によって神と和解させていただ〔ける〕」(ローマ5∙10)ようにしてくださったのです。
Iesus reprobationem non cognovit ac si Ipse peccasset.Cf Io 8,46. Sed in amore redemptivo qui Eum semper Patri uniebat,Cf Io 8,29. nos assumpsit in nostri peccati deviatione relate ad Deum ita ut nomine nostro dicere potuerit in cruce: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» (Mc 15,34).Cf Ps 22,1. Cum sic Eum nobis peccatoribus coniunxisset, Deus «Filio Suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Illum» (Rom 8,32) ut simus «reconciliati [...] Deo per Mortem Filii Eius» (Rom 5,10).
[604]
神はわたしたちの罪のために御子を死に渡して、わたしたちのための計画がわたしたちのすべての功績に先だついつくしみの愛のはからいであることを示されました。「わたしたちが神を愛したのではなく、神がわたしたちを愛して、わたしたちの罪を償ういけにえとして、御子をお遣わしになりました。ここに愛があります」(一ヨハネ4∙10)1ヨハネ4・19参照。。「わたしたちがまだ罪びとであったとき、キリストがわたしたちのために死んでくださったことにより、神はわたしたちに対する愛を示されました」(ローマ5∙8)。
Deus Filium Suum pro nostris tradens peccatis, manifestat Suum consilium circa nos consilium esse benevolentis amoris qui meritum ex parte nostra praecedit omne: «In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris» (1 Io 4,10).Cf 1 Io 4,19. «Commendat autem Suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est» (Rom 5,8).
[605]
この愛はだれをも除外しない愛です。イエスは迷い出た羊のたとえの結びで、そのことを指摘しておられます。「そのように、これらの小さな者が一人でも滅びることは、あなたがたの天の父のみ心ではない」(マタイ18∙14)。イエスは「多くの人の身代金として自分のいのちをささげる」(マタイ20∙28)と言明されます。この「多くの人」というのは限定語ではありません。人類を救うためにご自分を死に渡されるただ一人のあがない主に、人類全体を対照させているのですローマ5・18-19参照。。教会は使徒たちに続いて2コリント5・15,1ヨハネ2・2参照。、キリストは例外なしにすべての人のために死なれたと教えます。「〔キリストは〕過去、現在、未来のすべての人間のために苦しみました」キェルシー教会会議(853年)『人間の自由意志と救霊予定について』4(De libero arbitrio hominis et de praedestinatione : DS624)。。
Hic amor exceptionem non habet. Iesus id in conclusione parabolae amissae ovis in memoriam revocavit: «Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis» (Mt 18,14). Asseverat Se «dare animam Suam Redemptionem pro multis» (Mt 20,28). Haec ultima dictio restrictiva non est: illa humanitatis complexum uni Personae opponit Redemptoris qui Se dat ut illam salvet.Cf Rom 5,18-19. Ecclesia, Apostolos sequens,Cf 2 Cor 5,15; 1 Io 2,2. Christum docet pro omnibus hominibus sine ulla exceptione mortuum esse: «Nullus est, fuit vel erit homo, pro quo [Christus] passus non fuerit».Concilium Carisiacum (anno 853), De libero arbitrio hominis et de praedestinatione, canon 4: DS 624.