カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 602-603

[602]
Consequenter potest sanctus Petrus fidem apostolicam in consilium divinum salutis sic exprimere: «Redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita [...] pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos» (1 Pe 1,18-20). Hominum peccata quae peccatum consequuntur originale, morte puniuntur.454 Suum proprium Filium in forma servi mittens,455 in forma nempe humanitatis lapsae et morti propter peccatum destinatae,456 Deus «Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Ipso» (2 Cor 5,21).
[603]
Iesus reprobationem non cognovit ac si Ipse peccasset.457 Sed in amore redemptivo qui Eum semper Patri uniebat,458 nos assumpsit in nostri peccati deviatione relate ad Deum ita ut nomine nostro dicere potuerit in cruce: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» (Mc 15,34).459 Cum sic Eum nobis peccatoribus coniunxisset, Deus «Filio Suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Illum» (Rom 8,32) ut simus «reconciliati [...] Deo per Mortem Filii Eius» (Rom 5,10).