カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 604-605

[604]
Deus Filium Suum pro nostris tradens peccatis, manifestat Suum consilium circa nos consilium esse benevolentis amoris qui meritum ex parte nostra praecedit omne: «In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris» (1 Io 4,10).Cf 1 Io 4,19. «Commendat autem Suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est» (Rom 5,8).
[605]
Hic amor exceptionem non habet. Iesus id in conclusione parabolae amissae ovis in memoriam revocavit: «Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis» (Mt 18,14). Asseverat Se «dare animam Suam Redemptionem pro multis» (Mt 20,28). Haec ultima dictio restrictiva non est: illa humanitatis complexum uni Personae opponit Redemptoris qui Se dat ut illam salvet.Cf Rom 5,18-19. Ecclesia, Apostolos sequens,Cf 2 Cor 5,15; 1 Io 2,2. Christum docet pro omnibus hominibus sine ulla exceptione mortuum esse: «Nullus est, fuit vel erit homo, pro quo [Christus] passus non fuerit».Concilium Carisiacum (anno 853), De libero arbitrio hominis et de praedestinatione, canon 4: DS 624.