カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 606-607

[606]
Filius Dei qui descendit de caelo, non ut faciat voluntatem Suam sed voluntatem Eius qui misit Illum,Cf Io 6,38. «ingrediens mundum dicit: [...] Ecce venio [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam; [...] in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel» (Heb 10,5-10). Filius a primo instanti Incarnationis Suae consilium divinae salutis amplectitur in Sua missione redemptrice: «Meus cibus est, ut faciam voluntatem Eius, qui misit me, et ut perficiam opus Eius» (Io 4,34). Iesu sacrificium «pro [peccatis] totius mundi» (1 Io 2,2) expressio est Suae amoris communionis cum Patre: «Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam» (Io 10,17). Oportet «ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio» (Io 14,31).
[607]
Hoc optatum amplectendi consilium amoris redemptivi Patris totam Iesu animat vitam,Cf Lc 12,50; 22,15; Mt 16,21-23. quia Eius passio redemptrix est Incarnationis Eius ratio: «Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc» (Io 12,27). «Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?» (Io 18,11). Et adhuc in cruce ante quam totum «consummatum est» (Io 19,30), dicit: «Sitio» (Io 19,28).