カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 616-617

[616]
Hic amor in finem499 sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione.500 «Caritas [...] Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt» (2 Cor 5,14). Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit.
[617]
«Sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit»: docet Concilium Tridentinum,501 indolem efferens unicam sacrificii Christi tamquam auctoris salutis aeternae.502 Ecclesia autem crucem veneratur cantans: «O crux, ave, spes unica!».503