カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 618

[618]
Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines.504 Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, «cum omni homine quodammodo Se univit»,505 hominibus «cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, [...] Paschali mysterio consocientur».506 Ipse Suos vocat discipulos ut tollant crucem suam et sequantur Eum,507 quia Ipse passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia Eius.508 Ipse etenim Suo sacrificio redemptivo illos vult etiam sociare qui eius sunt primi beneficiarii. Hoc509 adimpletur, modo supremo, in persona Matris Eius, quae, intimius quam quilibet alius, mysterio Eius passionis redemptricis est associata.510
« Unica haec et vera est scala paradisi, nec praeter crucem alia superest qua in caelum ascendatur ».511