カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 618

[618]
Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines.Cf 1 Tim 2,5. Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, «cum omni homine quodammodo Se univit»,Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042. hominibus «cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, [...] Paschali mysterio consocientur».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1043. Ipse Suos vocat discipulos ut tollant crucem suam et sequantur Eum,Cf Mt 16,24. quia Ipse passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia Eius.Cf 1 Pe 2,21. Ipse etenim Suo sacrificio redemptivo illos vult etiam sociare qui eius sunt primi beneficiarii. HocCf Mc 10,39; Io 21,18-19; Col 1,24. adimpletur, modo supremo, in persona Matris Eius, quae, intimius quam quilibet alius, mysterio Eius passionis redemptricis est associata.Cf Lc 2,35.
« Unica haec et vera est scala paradisi, nec praeter crucem alia superest qua in caelum ascendatur ».Sancta Rosa de Lima: P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 137.