[62]
族長たちの時代の後、神はイスラエルをエジプトでの奴隷の状態から解放して、ご自分の民となさいました。神はシナイ山でこの民と契約を結び、モーセを通して、民に律法を与えられました。それは、この民がご自分を生きている真の唯一の神、摂理の父、公正な裁き主として認め、神に仕え、約束された救い主を待つようにさせるためでした22。
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum.42
[63]
イスラエルは神の祭司的な民23、「主のみ名がつけられ」(申命記28∙10)た民です。「はじめに神の語りかけを受けた」24民、アブラハムの信仰に従う「兄」にあたる民です25。
Israel est populus sacerdotalis Dei,43 super quem «Nomen Domini invocatum sit» (Dt 28,10). Est igitur eorum populus «ad quos prius locutus est Dominus Deus noster»,44 populus «fratrum maiorum» in fide Abraham.45
[64]
預言者たちによって、神はその民のうちに救いの希望と、すべての人々にもたらされ26、心のうちに刻まれるはずの27、新しい永遠の契約への待望の心を培われます。預言者たちは神の民の根本的なあがない、民のあらゆる不忠実な行いの浄化28、すべての国の人々を含む救いを告げ知らせます29。この希望を担うのは、とくに主の貧しい人々と謙遜な人々です30。サラ、リベカ、ラケル、ミリヤム、デボラ、ハンナ、ユディト、エステルのような女性たちは、イスラエルの救いの生き生きとした希望を保ちとおしました。その中のもっとも清らかな人物がマリアです31。
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati46 et quod in cordibus erit inscriptum.47 Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,48 salutem quae omnes complectetur nationes.49 Pauperes praesertim et humiles Domini50 hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.51