カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 62-64

[62]
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818.
[63]
Israel est populus sacerdotalis Dei,Cf Ex 19,6. super quem «Nomen Domini invocatum sit» (Dt 28,10). Est igitur eorum populus «ad quos prius locutus est Dominus Deus noster»,Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. populus «fratrum maiorum» in fide Abraham.Cf Ioannes Paulus II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunità Ebraica della Città di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX1, 1027.
[64]
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinatiCf Is 2,2-4. et quod in cordibus erit inscriptum.Cf Ier 31,31-34; Heb 10,16. Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,Cf Ez 36. salutem quae omnes complectetur nationes.Cf Is 49,5-6; 53,11. Pauperes praesertim et humiles DominiCf Soph 2,3. hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.Cf Lc 1,38.