カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 627

[627]
Mors Christi fuit vera mors, quatenus Eius exsistentiae humanae terrestri finem imposuit. Sed propter unionem quam Persona Filii cum corpore servavit Suo, hoc non factum est mortalis spoliatio sicut cetera, quia «impossibile erat teneri» illud a morte (Act 2,24) et propterea «virtus divina corpus Christi a putrefactione praeservavit».523 De Christo simul dici potuit: «Abscissus est a terra viventium» (Is 53,8); et: «Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum Tuum videre corruptionem» (Act 2,26-27).524 Resurrectio Christi «tertia die» (1 Cor 15,4; Lc 24,46)525 huius rei erat signum, etiam quia corruptio putabatur a quarto manifestari die.526