[627]
キリストは、死によってこの世における人間としての生存を閉じました。したがって、キリストの死は真の死です。しかし、キリストの肉体は御子のペルソナと結ばれていましたから、他の人々のような死体とはなりませんでした。その肉体は「死に支配されたままでおられるなどということは、ありえなかった」(使徒言行録2∙24)ので、「神の力がキリストの肉体を腐敗から守った」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Summa theologiae 3, q. 51, a. 3, ad 2: Ed. Leon. 11, 490)。のです。キリストについては、「いのちある者たちの地から断たれた」(イザヤ53∙8)ともいえますし、また、「わたしのからだ〔は〕希望のうちに生きるであろう。あなたは、わたしの魂を陰府に捨てておかず、あなたの聖なる者を朽ち果てるままにしておかれない」(使徒言行録2∙26-27)詩編16・9-10参照。ともいうことができます。「三日目」(一コリント15∙4、ルカ24∙46)に起こったイエスの復活がマタイ12・40、ヨハネ2・1、ホセア6・2参照。そのしるしです。なぜなら、腐敗は四日目から現れると考えられていたからですヨハネ11・39参照。。
Mors Christi fuit vera mors, quatenus Eius exsistentiae humanae terrestri finem imposuit. Sed propter unionem quam Persona Filii cum corpore servavit Suo, hoc non factum est mortalis spoliatio sicut cetera, quia «impossibile erat teneri» illud a morte (Act 2,24) et propterea «virtus divina corpus Christi a putrefactione praeservavit».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, 51, 3, ad 2: Ed. Leon. 11, 490. De Christo simul dici potuit: «Abscissus est a terra viventium» (Is 53,8); et: «Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum Tuum videre corruptionem» (Act 2,26-27).Cf Ps 16,9-10. Resurrectio Christi «tertia die» (1 Cor 15,4; Lc 24,46)Cf Mt 12,40; Io 2,1; Os 6,2. huius rei erat signum, etiam quia corruptio putabatur a quarto manifestari die.Cf Io 11,39.