カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 632-635

[632]
Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum quas Iesus «resurrexit a mortuis» (1 Cor 15,20),530 praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse mansione.531 Praedicatio apostolica descensui Iesu ad inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem, profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur.532
[633]
Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην533 quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei.534 Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum,535 id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti «in sinum Abrahae».536 «Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit».537 Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret538 neque ut damnationis destrueret infernum,539 sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant.540
[634]
«Et mortuis evangelizatum est...» (1 Pe 4,6). Descensus ad inferos adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis. Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt participes.
[635]
Christus igitur descendit in mortis profunditatem541 ut «mortui» audiant «vocem Filii Dei et, qui audierint», vivant (Io 5,25). Iesus, «Dux vitae»,542 «per mortem» destruxit «eum, qui habebat mortis imperium, id est, Diabolum, et» liberavit «eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti» (Heb 2,14-15). Exinde Christus resuscitatus habet «claves mortis et inferni» (Apc 1,18) et «in nomine Iesu omne genu» flectitur «caelestium et terrestrium et infernorum» (Phil 2,10).
« Hodie silentium magnum in terra; silentium magnum, et solitudo deinceps; silentium magnum, quoniam Rex dormit; terra timuit et quievit, quoniam Deus in carne obdormivit, et a saeculo dormientes excitavit. [...] Profecto primum parentem tamquam perditam ovem quaesitum vadit. Omnino in tenebris et in umbra mortis sedentes invisere vult; omnino captivum Adam, unaque captivam Evam ex doloribus solutum vadit Deus, Illiusque filius. [...] Ego Deus tuus, qui propter te factus sum filius tuus. [...] Expergiscere, qui dormis: etenim non ideo te feci, ut in inferno contineare vinctus. Surge a mortuis; ego sum Vita mortuorum ».543