カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 638-658

[638]
«Nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum» (Act 13,32-33). Resurrectio Iesu suprema est veritas nostrae fidei in Christum, tamquam veritas centralis credita et in vitam ducta a prima communitate christiana, transmissa a Traditione tamquam fundamentalis, stabilita a Novi Testamenti documentis, praedicata tamquam, simul cum cruce, essentialis pars mysterii Paschalis:
« Christus resurrexit ex mortuis.
Per Mortem Suam vicit mortem,
mortuis Ipse vitam dedit ».Liturgia Byzantina, Troparium in die Paschatis: Pentêkostárion (Romae 1884) p. 6.
[639]
Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56 scribere: «Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim» (1 Cor 15,3-4). Apostolus hic loquitur de Resurrectionis traditione viventi quam post conversionem ad portas Damasci didicerat suam.Cf Act 9,3-18.
[640]
«Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit» (Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis Christi in sepulcro aliter posset explicari.Cf Io 20,13; Mt 28,11-15. Hoc non obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale. Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum casus,Cf Lc 24,3.22-23. deinde Petri.Cf Lc 24,12. Discipulus «quem amabat Iesus» (Io 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem et detegentem «linteamina posita» (Io 20,6), vidisse et credidisse.Cf Io 20,8. Hoc supponit ipsum comperuisse in sepulcri vacui statuCf Io 20,5-7. absentiam corporis Iesu opus humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse terrestrem sicut casus fuerat Lazari.Cf Io 11,44.
[641]
Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem,Cf Mc 16,1; Lc 24,1. festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae,Cf Io 19,31.42. primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt.Cf Mt 28,9-10; Io 20,11-18. Sic mulieres Christi resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis.Cf Lc 24,9-10. His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim.Cf 1 Cor 15,5. Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum,Cf Lc 22,31-32. videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat communitas: «Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni» (Lc 24,34).
[642]
Quidquid his diebus evenit Paschalibus, unumquemque Apostolorum — et peculiariter Petrum — in construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae. Primae credentium communitatis fides super testimonium hominum fundatur determinatorum quos christiani cognoscebant et quorum magna pars adhuc vivebat inter eos. Hi «testes resurrectionis Christi»Cf Act 1,22. sunt imprimis Petrus et Duodecim, sed non illi solummodo: Paulus loquitur de plus quam quingentis personis quibus Iesus simul apparuit, superquam quod Iacobo et omnibus Apostolis.Cf 1 Cor 15,4-8.
[643]
Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso nuntiatae in antecessum,Cf Lc 22,31-32. fuisse submissam. Animi percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint. Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos («tristes»: Lc 24,17) et consternatos.Cf Io 20,19. Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt et earum verba «visa sunt ante illos sicut deliramentum» (Lc 24,11).Cf Mc 16,11.13. Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere Paschatis, «exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt» (Mc 16,14).
[644]
Discipuli, etiam ante Iesu resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant;Cf Lc 24,38. tam impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant,Cf Lc 24,39. «adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus» (Lc 24,41). Thomas eamdem dubii experietur probationem,Cf Io 20,24-27. et occasione ultimae apparitionis in Galilaea quam Matthaeus narrat, «quidam [...] dubitaverunt» (Mt 28,17). Hac de causa, hypothesis, secundum quam Resurrectio «effectus» fuisset fidei (vel credulitatis) Apostolorum, fundamento caret. Omnino e contra, eorum fides in Resurrectionem orta est — sub gratiae divinae actione — ex directa experientia realitatis Iesu resuscitati.
[645]
Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactumCf Lc 24,39; Io 20,27. et participationem in cibo.Cf Lc 24,30.41-43; Io 21,9.13-15. Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse,Cf Lc 24,39. sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis.Cf Lc 24,40; Io 20,20.27. Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult,Cf Mt 28,9.16-17; Lc 24,15.36; Io 20,14.19.26; 21,4. quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam.Cf Io 20,17. Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulaniCf Io 20,14-15. vel «in alia effigie» (Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem.Cf Io 20,14.16; 21,4.7.
[646]
Resurrectio Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi, adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed personae in quibus miraculum factum erat, vitam terrestrem «ordinariam» recuperabant per Iesu potentiam. Quandoque illi morientur iterum. Christi resurrectio est essentialiter diversa. In Suo corpore resuscitato transit ex mortis statu ad aliam vitam ultra tempus et spatium. Corpus Iesu in Resurrectione a Spiritus Sancti impletur potentia; vitae divinae participat in statu gloriae Suae, ita ut Paulus de Christo dicere potuerit, Illum esse hominem caelestem.Cf 1 Cor 15,35-50.
[647]
«O vere beata nox — canit hymnus «Exsultet» Paschatis —, quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit».Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale («Exsultet»): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 272. Revera, ipsius eventus Resurrectionis nemo fuit testis oculatus et nullus Evangelista illum describit. Nemo dicere potuit quomodo illa physice locum habuit. Eius essentia maxime intima, transitus ad aliam vitam, adhuc minus sensibus fuit perceptibilis. Resurrectio, eventus historicus qui per sepulcri vacui signum et per realitatem occursuum Apostolorum cum Christo resuscitato potest comperiri, non minus in eo quod historiam transcendit et superat, in corde mysterii permanet fidei. Hac de causa, Christus resuscitatus Se mundo non manifestat,Cf Io 14,22. sed discipulis Suis, «his, qui simul ascenderant cum Eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes Eius ad populum» (Act 13,31).
[648]
Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem manifestant. Ea per potentiam fit Patris qui «suscitavit» (Act 2,24) Christum, Filium Suum, et hoc modo humanitatem Eius — cum corpore Eius — modo perfecto in Trinitatem introduxit. Iesus definite revelatur «Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum» (Rom 1,4). Sanctus Paulus insistit in manifestatione potentiae DeiCf Rom 6,4; 2 Cor 13,4; Phil 3,10; Eph 1,19-22; Heb 7,16. per operationem Spiritus qui humanitatem Iesu vivificavit mortuam et eam vocavit ad statum Domini gloriosum.
[649]
Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere, mori et deinde resurgere (sensu activo verbiCf Mc 8,31; 9,9.31; 10,34.). Ceterum Ipse affirmat explicite: «Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. [...] Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam» (Io 10,17-18). «Credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit» (1 Thess 4,14).
[650]
Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. «Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem coniunctione Resurrectio».Sanctus Gregorius Nyssenus, De tridui inter mortem et resurrectionem Domini nostri Iesu Christi spatio: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 9 (Leiden 1967) p. 293-294 (PG 46, 417); cf etiam Statuta Ecclesiae Antiqua: DS 325; Anastasius II, Epistula In prolixitate epistulae: DS 359; Sanctus Hormisdas, Epistula Inter ea quae: DS 369; Concilium Toletanum XI, Symbolum: DS 539.
[651]
«Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra» (1 Cor 15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae Christus Ipse fecit et docuit. Omnes veritates, etiam illae spiritui humano maxime inaccessibiles, suam iustificationem inveniunt, si Christus resurgens definitivum Suae auctoritatis divinae praebuit argumentum quod promiserat.
[652]
Resurrectio Christi adimpletio promissionum est Veteris TestamentiCf Lc 24,26-27.44-48. et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri.Cf Mt 28,6; Mc 16,7; Lc 24,6-7. Locutio «secundum Scripturas»Cf 1 Cor 15,3-4; Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150 denotat Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.
[653]
Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: «Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum» (Io 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere «Ego sum» esse, Filium Dei et Ipsum Deum. Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: «Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te» (Act 13,32-33).Cf Ps 2,7. Resurrectio Christi mysterio Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio secundum aeternum Dei consilium.
[654]
In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituitCf Rom 4,25. «ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus» (Rom 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione.Cf Eph 2,4-5; 1 Pe 1,3. Ipsa adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: «Ite, nuntiate fratribus meis» (Mt 28,10).Cf Io 20,17. Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.
[655]
Resurrectio denique Christi — et Ipse Christus resuscitatus — principium est et fons nostrae resurrectionis futurae: «Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. [...] Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur» (1 Cor 15,20-22). In huius adimpletionis exspectatione, Christus resuscitatus in corde Suorum vivit fidelium. In Eo christiani gustant «virtutes [...] saeculi venturi» (Heb 6,5) et illorum vita a Christo in vitae divinae rapitur sinumCf Col 3,1-3. «ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed Ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit» (2 Cor 5,15).
[656]
Fides in Resurrectionem, ut obiectum, eventum habet simul historice testimonio confirmatum a discipulis qui realiter Resuscitato occurrerunt, et modo arcano transcendentem quatenus ingressum humanitatis Christi in gloriam Dei.
[657]
Sepulcrum vacuum et linteamina posita per se ipsa significant corpus Christi e vinculis mortis et corruptionis per potentiam Dei effugisse. Ea ad occursum cum Resuscitato discipulos praeparant.
[658]
Christus, «primogenitus ex mortuis» (Col 1,18), nostrae propriae resurrectionis est principium, iam nunc per nostrae animae iustificationem,Cf Rom 6,4. posterius per nostri corporis vivificationem.Cf Rom 8,11.