[639]
キリストの復活の神秘は実際の出来事で、新約聖書に記されているように、歴史的に確認された示現を伴いました。すでに聖パウロが 56 年頃、コリントの信徒に書いています。「わたしがあなたがたに伝えたのは、わたしも受けたものです。すなわち、キリストが、聖書に書いてあるとおりわたしたちの罪のために死んだこと、葬られたこと、また、聖書に書いてあるとおり三日目に復活したこと、ケファに現れ、その後十二人に現れたことです」(一コリント15∙3-4)。パウロはここで、自らがダマスコへの途上で回心した後に知ったこと、つまり復活に関する生きた伝承のことを話しています543。
Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56 scribere: «Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim» (1 Cor 15,3-4). Apostolus hic loquitur de Resurrectionis traditione viventi quam post conversionem ad portas Damasci didicerat suam.545
[640]
「なぜ、生きておられるかたを死者の中に探すのか。あのかたは、ここにはおられない。復活なさったのだ」(ルカ24∙5-6)。主の復活の一連の出来事の中で最初に出合うのは空の墓です。これは、それ自体直接の証拠ではありません。キリストのからだが墓になかったことについて、復活とは異なる解釈もなされえたであろうにもかかわらず544、空の墓は当時のすべての弟子にとって本質的なしるしでした。弟子たちがこれを発見したことは、イエスの復活を認めるに至る第一歩でした。まず、聖なる婦人たちが545、ついで、ペトロが546そうでした。「イエスが愛しておられた」(ヨハネ20∙2)弟子は自分で墓に入り、「亜麻布が置いてあるのを」(ヨハネ20∙6)見て、信じた547と伝えています。つまり、この弟子は空の墓のありさま548を見て、イエスのからだがないのは人間の仕業ではないこと、またイエスはラザロの場合のように549、この世の生活に戻ったにすぎないのではないことを確認したのです。
«Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit» (Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis Christi in sepulcro aliter posset explicari.546 Hoc non obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale. Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum casus,547 deinde Petri.548 Discipulus «quem amabat Iesus» (Io 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem et detegentem «linteamina posita» (Io 20,6), vidisse et credidisse.549 Hoc supponit ipsum comperuisse in sepulcri vacui statu550 absentiam corporis Iesu opus humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse terrestrem sicut casus fuerat Lazari.551
[641]
マグダラのマリアと聖なる婦人たちは、安息日になるので金曜日の夕方に急いで葬られた550イエスの遺体に香油を塗ろうとして墓に参り551、復活者に最初に出会った人たちです552。こうして、婦人たちは使徒たちにキリストの復活を伝える最初の使者となりました553。その後、イエスはまずペトロに、ついで十二人の使徒たちに姿を現されました554。兄弟たちの信仰を強めるように命じられていたペトロは555、復活したかたに他の弟子たちよりも先に会います。そして一同は、ペトロの証言に基づいて、「本当に主は復活して、シモンに現れた」(ルカ24∙34)と叫ぶのです。
Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem,552 festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae,553 primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt.554 Sic mulieres Christi resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis.555 His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim.556 Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum,557 videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat communitas: «Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni» (Lc 24,34).
[642]
イエスの復活後の日々に起こった一つ一つの出来事は、使徒たち、とくにペトロを、復活の朝に始まった新しい時代の建設作業に参加させていくことになります。使徒たちは復活されたイエスの証人として、教会の礎石であり続けます。最初の信者共同体の信仰は、彼らに知られていた人々、その大方はまだ暮らしをともにしていた人々の証言に基づいていました。「キリストの復活の証人」556は、まずペトロと他の使徒たちですが、彼らに限られていたのではありません。パウロは、ヤコブとすべての使徒たち以外にも、イエスが同時に五百人以上に現れた、と明確に述べています557。
Quidquid his diebus evenit Paschalibus, unumquemque Apostolorum — et peculiariter Petrum — in construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae. Primae credentium communitatis fides super testimonium hominum fundatur determinatorum quos christiani cognoscebant et quorum magna pars adhuc vivebat inter eos. Hi «testes resurrectionis Christi»558 sunt imprimis Petrus et Duodecim, sed non illi solummodo: Paulus loquitur de plus quam quingentis personis quibus Iesus simul apparuit, superquam quod Iacobo et omnibus Apostolis.559
[643]
以上の証言を前にして、キリストの復活をその身体的側面を無視して解釈したり、歴史的事実として認めないことは不可能です。イエスはご自分の受難と十字架上の死558とを予告されました。これらが実際に起こったとき、弟子たちの信仰が根底から揺り動かされたことは明らかです。イエスの受難によって受けた打撃はあまりにも強かったので、弟子たち(少なくともそのある者たち)は復活の知らせをすぐには信じなかったほどでした。福音書によれば、イエスが亡くなられた後の弟子たちは熱狂的な集団とはほど遠いもので、打ちのめされ(「暗い顔をして」〈ルカ24∙17〉)、恐れていました559。ですから、弟子たちは墓から戻った婦人たちのことばを信じず、「この話がたわ言のように思われた」(ルカ24∙11)のです560。イエスは、復活の夜十一人に現れたとき、「その不信仰とかたくなな心をおとがめになりました。復活されたイエスを見た人々のいうことを信じなかったから」(マルコ16∙14)です。
Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso nuntiatae in antecessum,560 fuisse submissam. Animi percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint. Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos («tristes»: Lc 24,17) et consternatos.561 Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt et earum verba «visa sunt ante illos sicut deliramentum» (Lc 24,11).562 Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere Paschatis, «exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt» (Mc 16,14).
[644]
弟子たちは復活した現実のイエスを目の前にしても、まだ疑っていました561。それほどに、弟子たちにとって復活はありえないものに思われたのです。それで、亡霊でも見たのではないかと思いました562。「喜びのあまりまだ信じられず、不思議がって」(ルカ24∙41)いました。トマスも同様に疑いを抱きます563。そして、マタイが報じるところによれば、ガリラヤでの最後の出現のときでさえ、「疑う者がいた」(マタイ28∙17)のです。ですから、イエスの復活は弟子たちの信仰(または信じやすさ)が作り出したものだという憶測は筋が通っていません。そうではなくて、使徒たちの復活信仰は、復活したイエスに現実にお会いするという直接的な体験から⸺神の恵みの働きのもとに⸺生まれたものなのです。
Discipuli, etiam ante Iesu resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant;563 tam impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant,564 «adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus» (Lc 24,41). Thomas eamdem dubii experietur probationem,565 et occasione ultimae apparitionis in Galilaea quam Matthaeus narrat, «quidam [...] dubitaverunt» (Mt 28,17). Hac de causa, hypothesis, secundum quam Resurrectio «effectus» fuisset fidei (vel credulitatis) Apostolorum, fundamento caret. Omnino e contra, eorum fides in Resurrectionem orta est — sub gratiae divinae actione — ex directa experientia realitatis Iesu resuscitati.
[645]
復活したイエスは、触らせたり564、食事をともにしたり565して、弟子たちと直接に交わられました。こうして、ご自分が亡霊ではないことを認めるよう566、またとくに、弟子たちにはからだを見せ、そのからだが苦しみを受け、十字架につけられたからだと同じであることを納得させようとしておられます。受難の傷跡をまだ帯びているからです567。しかし、このからだは、同時に栄光のからだの新しい特性を備えています。もはや時空のうちには置かれず、望む所と時に思いのままに存在することができます568。その人性はもはや地上に引き留めておくことはできない、御父の神的領域に属するものとなっているからです569。したがって、復活したイエスは望みのままに、園丁の姿570や、弟子たちになじみのものとは「別の姿で」(マルコ16∙12)、きわめて自由に出現しておられます571。こうして、まさに弟子たちの信仰を呼び起こしておられたのです。
Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum566 et participationem in cibo.567 Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse,568 sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis.569 Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult,570 quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam.571 Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulani572 vel «in alia effigie» (Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem.573
[646]
キリストの復活は、この世のいのちへの復帰ではありませんでした。ヤイロの娘、ナインの若者、ラザロなど、ご自分の復活以前にキリストによって行われた蘇生の場合とは異なっています。この三人の蘇生は奇跡でした。奇跡的によみがえった彼らは、イエスの力によって通常のこの世の生活に戻っていきました。そして、いつかは再び死んだのです。キリストの復活は、本質的にこれとは異なります。復活したからだをもって、キリストは死の状態から時空を超えた別のいのちに移ります。復活したときのイエスのからだは、聖霊の力に満たされています。栄光の状態で神のいのちにあずかっているのです。ですから、聖パウロはキリストを天に属する人と呼ぶことができました572。
Resurrectio Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi, adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed personae in quibus miraculum factum erat, vitam terrestrem «ordinariam» recuperabant per Iesu potentiam. Quandoque illi morientur iterum. Christi resurrectio est essentialiter diversa. In Suo corpore resuscitato transit ex mortis statu ad aliam vitam ultra tempus et spatium. Corpus Iesu in Resurrectione a Spiritus Sancti impletur potentia; vitae divinae participat in statu gloriae Suae, ita ut Paulus de Christo dicere potuerit, Illum esse hominem caelestem.574
[647]
復活徹夜祭の『復活賛歌』では「幸いな夜よ、お前だけがキリストの死者の国からのよみがえりの時を知ることができた」573と歌います。事実、イエスの復活の出来事自体を目撃した者はだれもおらず、福音記者のだれもこれを描写していません。復活が身体的にどのように行われたかを語りうる者は、だれもいませんでした。ましてや、その秘められた本質、つまり、別のいのちへの移行は感覚でとらえることはできないのです。空の墓のしるしと使徒たちが復活したキリストと出会った事実とによって確認される歴史的出来事であるキリストの復活は、相変わらず歴史を超越し、凌駕するものとして、信仰の神秘の核心を成しています。復活したキリストが、世にではなく弟子たちに、「ご自分と一緒にガリラヤからエルサレムに上〔り〕、今、民に対してイエスの証人となって」(使徒言行録13∙31)いる人々にご自分を現される574のは、そのためなのです。
«O vere beata nox — canit hymnus «Exsultet» Paschatis —, quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit».575 Revera, ipsius eventus Resurrectionis nemo fuit testis oculatus et nullus Evangelista illum describit. Nemo dicere potuit quomodo illa physice locum habuit. Eius essentia maxime intima, transitus ad aliam vitam, adhuc minus sensibus fuit perceptibilis. Resurrectio, eventus historicus qui per sepulcri vacui signum et per realitatem occursuum Apostolorum cum Christo resuscitato potest comperiri, non minus in eo quod historiam transcendit et superat, in corde mysterii permanet fidei. Hac de causa, Christus resuscitatus Se mundo non manifestat,576 sed discipulis Suis, «his, qui simul ascenderant cum Eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes Eius ad populum» (Act 13,31).