カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 648-650

[648]
Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem manifestant. Ea per potentiam fit Patris qui «suscitavit» (Act 2,24) Christum, Filium Suum, et hoc modo humanitatem Eius — cum corpore Eius — modo perfecto in Trinitatem introduxit. Iesus definite revelatur «Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum» (Rom 1,4). Sanctus Paulus insistit in manifestatione potentiae Dei577 per operationem Spiritus qui humanitatem Iesu vivificavit mortuam et eam vocavit ad statum Domini gloriosum.
[649]
Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere, mori et deinde resurgere (sensu activo verbi578). Ceterum Ipse affirmat explicite: «Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. [...] Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam» (Io 10,17-18). «Credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit» (1 Thess 4,14).
[650]
Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. «Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem coniunctione Resurrectio».579