カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 651-655

[651]
«Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra» (1 Cor 15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae Christus Ipse fecit et docuit. Omnes veritates, etiam illae spiritui humano maxime inaccessibiles, suam iustificationem inveniunt, si Christus resurgens definitivum Suae auctoritatis divinae praebuit argumentum quod promiserat.
[652]
Resurrectio Christi adimpletio promissionum est Veteris TestamentiCf Lc 24,26-27.44-48. et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri.Cf Mt 28,6; Mc 16,7; Lc 24,6-7. Locutio «secundum Scripturas»Cf 1 Cor 15,3-4; Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150 denotat Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.
[653]
Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: «Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum» (Io 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere «Ego sum» esse, Filium Dei et Ipsum Deum. Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: «Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te» (Act 13,32-33).Cf Ps 2,7. Resurrectio Christi mysterio Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio secundum aeternum Dei consilium.
[654]
In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituitCf Rom 4,25. «ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus» (Rom 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione.Cf Eph 2,4-5; 1 Pe 1,3. Ipsa adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: «Ite, nuntiate fratribus meis» (Mt 28,10).Cf Io 20,17. Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.
[655]
Resurrectio denique Christi — et Ipse Christus resuscitatus — principium est et fons nostrae resurrectionis futurae: «Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. [...] Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur» (1 Cor 15,20-22). In huius adimpletionis exspectatione, Christus resuscitatus in corde Suorum vivit fidelium. In Eo christiani gustant «virtutes [...] saeculi venturi» (Heb 6,5) et illorum vita a Christo in vitae divinae rapitur sinumCf Col 3,1-3. «ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed Ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit» (2 Cor 5,15).