カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 668-686

[668]
«Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur» (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est «supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem», quia Pater «omnia subiecit sub pedibus Eius» (Eph 1,20-22). Christus universi mundi est DominusCf Eph 4,10; 1 Cor 15,24.27-28. atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt «recapitulationem»,Cf Eph 1,10. suum culmen transcendens.
[669]
Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est corpus.Cf Eph 1,22. In caelum elevatus et glorificatus, cum plene Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet.Cf Eph 4,11-13. «Regnum Christi iam praesens in mysterio»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6. est in Ecclesia quae huius «Regni in terris germen et initium constituit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.
[670]
Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in «novissima hora» (1 Io 2,18).Cf 1 Pe 4,7. «Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat,Cf Mc 16,17-18. quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium.Cf Mc 16,20.
[671]
Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum «cum potestate et gloria magna» (Lc 21,27)Cf Mt 25,31. per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis,Cf 2 Thess 2,7. quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa,Cf 1 Cor 15,28. «donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia,1 Cor 11,26. ad Christi properandum reditum,Cf 2 Pe 3,11-12. Ei dicentes: «Veni, Domine» (Apc 22,20).Cf 1 Cor 16,22; Apc 22,17.
[672]
Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati,Cf Act 1,6-7. quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas,Cf Is 11,1-9. ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii,Cf Act 1,8. sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitateCf 1 Cor 7,26. signatum et a probatione maliCf Eph 5,16. quod Ecclesiae non parcetCf 1 Pe 4,17. et ultimorum dierum inaugurat proelium.Cf 1 Io 2,18; 4,3; 1 Tim 4,1. Tempus est exspectationis et vigiliae.Cf Mt 25,1-13; Mc 13,33-37.
[673]
Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet,Cf Apc 22,20. quamquam non est nostrum «nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate» (Act 1,7).Cf Mc 13,32. Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento,Cf Mt 24,44; 1 Thess 5,2. quamquam tam ipse «detinetur» quam probatio finalis quae illum praecedet.Cf 2 Thess 2,3-12.
[674]
Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendetCf Rom 11,31. quod agnoscatur ab «omni Israel» Cf Rm 11,26; Mt 23,39. cuius pars est indurataCf Rom 11,25. in «incredulitate» (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: «Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum» (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: «Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis?» (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis IudaeorumCf Rom 11,12. in salutem messianicam, post plenitudinem gentium,Cf Rom 11,25; Lc 21,24. populo Dei effectionem praebebit «plenitudinis Christi» (Eph 4,13), in qua erit «Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,28).
[675]
Ante Christi Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem plurium credentium labefactabit.Cf Lc 18,8; Mt 24,12. Persecutio, quae eius peregrinationem comitatur in terris,Cf Lc 21,12; Io 15,19-20. deteget «mysterium iniquitatis» sub forma religiosae fallaciae hominibus afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit.Cf 2 Thess 2,4-12; 1 Thess 5,2-3; 2 Io 7; 1 Io 2,18.22.
[676]
Haec antichristica fallacia iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi reiecit,Cf Sanctum Officium, Decretum de millenarismo (19 iulii 1944): DS 3839. praecipue sub forma politica messianismi saecularizati, «intrinsecus pravi».Cf Pius XI, Litt. enc. Divini Redemptoris (19 martii 1937): AAS 29 (1937) 65-106, condemnans «molimina simulato mystico sensu» huius «fucatae tenuiorum redemptionis speciei» (p. 69); Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20-21: AAS 58 (1966) 1040-1042.
[677]
Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione.Cf Apc 19,1-9. Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebiturCf Apc 13,8. secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu,Cf Apc 20,7-10. quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat.Cf Apc 21,2-4. Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi,Cf Apc 20,12. post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit.Cf 2 Pe 3,12-13.
[678]
Iesus, post ProphetasCf Dn 7,10; Il 3-4; Mal 3,19. et Ioannem Baptistam,Cf Mt 3,7-12. in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce ponentur rationes vivendi uniuscuiusqueCf Mc 12,38-40. et secretum cordium.Cf Lc 12,1-3; Io 3,20-21; Rom 2,16; 1 Cor 4,5. Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit.Cf Cf Mt 11,20-24; 12,41-42. Habitus relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae et amoris divini.Cf Mt 5,22; 7,1-5. Iesus ultimo die dicet: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).
[679]
Christus Dominus est vitae aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per Suam «acquisivit» crucem. Etiam Pater «iudicium omne dedit Filio» (Io 5,22).Cf Io 5,27; Mt 25,31; Act 10,42; 17,31; 2 Tim 4,1. Filius autem non venit ut iudicet, sed ut salvet,Cf Io 3,17. et ut donet vitam quae in Ipso est.Cf Io 5,26. Per reiectionem gratiae in hac vita, unusquisque iam seipsum iudicat,Cf Io 3,18; 12,48. secundum sua recipit operaCf 1 Cor 3,12-15. et etiam se in aeternum damnare potest amoris reiiciens Spiritum.Cf Mt 12,32; Heb 6,4-6; 10,26-31.
[680]
Christus Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu potestatum mali non habebitur.
[681]
Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint.
[682]
Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae.
[683]
«Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto» (1 Cor 12,3). «Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!"» (Gal 4,6). Haec fidei cognitio nonnisi in Spiritu Sancto possibilis est. Ut quis in communione sit cum Christo, necessarium est imprimis ut a Spiritu Sancto tangatur. Ipse nos praecedit fidemque in nobis suscitat. Per nostrum Baptisma, primum fidei sacramentum, vita, quae suum in Patre habet fontem et nobis offertur in Filio, intime et personaliter a Spiritu Sancto communicatur in Ecclesia:
Baptismus « nobis gratiam praebet novae nativitatis in Deo Patre per Filium Suum in Spiritu Sancto. Quia illi qui Spiritum Dei portant, conducuntur ad Verbum, id est, ad Filium; sed Filius illos Patri praesentat et Pater illis incorruptibilitatem procurat. Sine Spiritu igitur possibile non est Filium Dei videre, et sine Filio nemo potest ad Patrem appropinquare, quia cognitio Patris est Filius et cognitio Filii Dei fit per Spiritum Sanctum ».9 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 7: SC 62, 41-42.
[684]
Spiritus Sanctus, gratia Sua, primus est in fide excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem cognoscere est et quem Ipse misit, Iesum Christum.Cf Io 17,3. Ille tamen est ultimus in revelatione Personarum Sanctissimae Trinitatis. Sanctus Gregorius Nazianzenus, «Theologus», hanc progressionem per «condescendentiae» divinae explicat paedagogiam:
« Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium obscurius. Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus Ipse nobiscum versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum erat, Patris divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari: nec Filii divinitate nondum admissa, Spiritum Sanctum velut graviorem quamdam, si ita loqui fas est, sarcinam nobis ingeri: [...] quin tacitis potius accessionibus et [...] ascensionibus, atque "e claritate in claritatem" progressionibus et incrementis, Trinitatis lumen splendoribus illuceret ».Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (Theologica 5), 26: SC 250, 326 (PG 36, 161-164).
[685]
In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae «cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur».Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. Hac de causa, de divino Spiritus Sancti mysterio in «theologia trinitaria» quaestio posita est. Hic igitur de Spiritu Sancto nonnisi in «Oeconomia» agetur divina.
[686]
Spiritus Sanctus ab initio usque ad consummationem consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio. Sed tantum «ultimis temporibus» ab Incarnatione redemptrice Filii inauguratis, revelatur et donatur, agnoscitur et accipitur tamquam Persona. Tunc hoc consilium divinum, impletum in Christo, novae creationis «Primogenito» et Capite, corpus in humano genere per Spiritum effusum sumere poterit: Ecclesiam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.