[671]
キリストのみ国は教会のうちにすでに現存しているとはいえ、まだ、王であるキリストが地上に来臨し、「大いなる力と栄光」(ルカ21∙27)615とをもって完成されるには至っていません。悪い勢力は基本的にはキリストの復活によってすでに征服されていますが、み国はまだ、その勢力616の攻撃を受けています。すべてがキリストに服従するまで617、すなわち、「義が定住する新しい天と新しい地が実現するまでは、旅する教会は、現世に属するその諸秘跡と制度の中に、過ぎ去るこの世のすがたを示し、今日に至るまで陣痛の嘆きと苦しみの中で神の子らの現れを待ち望む被造物の間に住んでいます」618。ですから、キリスト者は、とくに感謝の祭儀の中で619、キリストの来臨を早めるために620、「主よ、来てください」(黙示録22∙20)と祈るのです621。
Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum «cum potestate et gloria magna» (Lc 21,27)617 per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis,618 quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa,619 «donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei».620 Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia,621 ad Christi properandum reditum,622 Ei dicentes: «Veni, Domine» (Apc 22,20).623
[672]
キリストは昇天の前に、イスラエルが待望していたメシア王国622、預言者たちのいう623万人に正義と愛と平和の決定的秩序をもたらすはずのメシア王国が栄光のうちに打ち建てられる時はまだ来ていない、と明言されました。主によれば、現在の時は霊とあかしの時です624。しかし、それはまた、いまだに苦悩のしるしを帯びている時625、教会を容赦せずに626終わりの時の戦いの火ぶたを切る627悪による試練を抱えた時628、目覚めて待望すべき時なのです629。
Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati,624 quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas,625 ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii,626 sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitate627 signatum et a probatione mali628 quod Ecclesiae non parcet629 et ultimorum dierum inaugurat proelium.630 Tempus est exspectationis et vigiliae.631