カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 673-674

[673]
Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet,632 quamquam non est nostrum «nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate» (Act 1,7).633 Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento,634 quamquam tam ipse «detinetur» quam probatio finalis quae illum praecedet.635
[674]
Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet636 quod agnoscatur ab «omni Israel» 637 cuius pars est indurata638 in «incredulitate» (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: «Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum» (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: «Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis?» (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum639 in salutem messianicam, post plenitudinem gentium,640 populo Dei effectionem praebebit «plenitudinis Christi» (Eph 4,13), in qua erit «Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,28).