[68]
神は愛によって人間にご自分を啓示し、お与えになりました。こうして、人間が人生の意味と目的について投げかける問いに、あふれるばかりの決定的な回答を与えておられます。
Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa sensum et finem vitae ponit suae.
[69]
神は人間に、ご自分の神秘をわざとことばを通して徐々に伝えながら、ご自分を啓示されました。
Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi communicans mysterium.
[70]
神は被造物のうちにご自分を示されますが、それ以外に、人祖にご自分を現されました。失墜の後も彼らに語り、救いを約束し35、契約を結ばれました。
Praeter testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum, salutem promisit55 eisque Suum obtulit Foedus.
[71]
神は、ご自分とすべての生きものとの間の永遠の契約をノアと結ばれました36。これは世界が存続する限り続きます。
Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia pepigit Foedus.56 Hoc Foedus perdurabit donec mundus perduret.
[72]
神はアブラハムを選び、アブラハムおよびその子孫と契約を結ばれました。契約によりご自分の民を形づくり、モーセを通して律法を示し、また、預言者たちによって、全人類のための救いを受け入れる準備をさせました。
Deus Abraham elegit et cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad salutem accipiendam toti humano generi destinatam.
[73]
神はご自身の御子を遣わし、ご自分を余すところなく啓示され、御子のうちに永遠の契約を定められました。御子は御父の決定的なことばです。それゆえ、御子の後には、もはや他の啓示は与えられません。
Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic nulla post Eum habebitur Revelatio.