カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 68-73

[68]
Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa sensum et finem vitae ponit suae.
[69]
Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi communicans mysterium.
[70]
Praeter testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum, salutem promisitCf Gn 3,15. eisque Suum obtulit Foedus.
[71]
Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia pepigit Foedus.Cf Gn 9,16. Hoc Foedus perdurabit donec mundus perduret.
[72]
Deus Abraham elegit et cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad salutem accipiendam toti humano generi destinatam.
[73]
Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic nulla post Eum habebitur Revelatio.