[694]
水。水という象徴は洗礼における聖霊の働きを示します。すなわち、聖霊の助けが呼び求められると、水は新しい誕生をもたらす秘跡的しるしとなります。この世に初めて誕生するまでのわたしたちの成長が水の中で行われるように、洗礼水は神のいのちへの誕生が聖霊において行われることを、実際に示しています。ところが、「一つの霊によって、わたしたちは……洗礼を受け、皆一つの霊を飲ませてもらったのです」(一コリント12∙13)。したがって、霊ご自身が、十字架上のキリストから泉のようにほとばしり17、わたしたちのうちで永遠のいのちへ向けてわき出る生ける水なのです18。
Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, «in uno Spiritu [...] baptizati», «et omnes unum Spiritum potati sumus» (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo17 tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam.18
[695]
塗油。塗油という象徴もまた聖霊を示すもので、聖霊と同義語となっているほどです19。キリスト者の入信式で、塗油は堅信の秘跡的しるしですが、これは東方教会において、いみじくも「博膏(ふこう)式」と呼ばれています。その意味内容を完全に把握するには、聖霊によって行われた最初の塗油、すなわち、イエスのそれに戻らなければなりません。キリスト(ヘブライ語で「メシア」)は、神の霊によって「油を注がれた者」を意味します。旧約時代でも、主の「油を注がれた者」20がいて、その中でも傑出しているのがダビデでした21。しかし、イエスは比類のないしかたで神の油を注がれたかたです。なぜなら、御子が取られた人性が、全面的に「聖霊によって油を注がれた」からです。イエスは聖霊によって「キリスト」とされました22。聖霊によっておとめマリアはキリストを懐妊しますが、その降誕の際に聖霊は天使を通してキリストであることを告げ23、主のキリストを神殿でお迎えするようシメオンに働きかけます24。聖霊こそキリストを満たすかたであり25、キリストが治癒と救いのわざをなされるときには26、聖霊の力がキリストから出るのです。イエスを死者の中から復活させたのも聖霊です27。そのとき、死に打ちかった人性をもって完全に「キリスト」とされた28イエスは、聖霊をあふれるほどに注がれ、「聖徒たち」が神の御子の人性に結ばれて、ついには「成熟した人間になり、キリストの満ちあふれる豊かさになるまで成長する」(エフェソ4∙13)ようにはからわれます。聖アウグスチヌスは、キリストと結ばれて完全になったこの聖徒たちの総体を「全キリスト」29と表現しています。
Unctio. Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon.19 Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur «Chrismatio». Sed ut tota eius vis intelligatur, oportet ad primam unctionem redire a Spiritu Sancto peractam: illam Iesu. Christus («Messias» a lingua Hebraica) «unctum» Spiritus Dei significat. In Vetere Foedere, quidam «uncti» Domini fuerunt,20 rex David modo eminenti.21 Sed Iesus est Unctus Dei singulariter: humanitas quam Filius assumit, totaliter est «uncta Spiritus Sancti». Iesus a Spiritu Sancto «Christus» est constitutus.22 Virgo Maria Christum concipit de Spiritu Sancto, qui Eum ut Christum per angelum annuntiat in Eius Nativitate,23 et Simeonem impellit ut in Templum veniat ad Christum videndum Domini;24 Ipse Christum implet25 et Eius virtus a Christo exit in Huius actibus sanationis et salutis.26 Ipse denique Iesum a mortuis resuscitat.27 Tunc Iesus, plene «Christus» in Sua humanitate mortis victrice constitutus,28 profuse Spiritum Sanctum effundit donec «sancti», in sua unione cum humanitate Filii Dei, constituant illum «virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4,13): «totum Christum», secundum sancti Augustini locutionem.29
[696]
火。水が聖霊において与えられたいのちの誕生と産む力とを意味するのに対して、火は聖霊の働きの変革的な活力を象徴します。預言者エリヤは、「火のよう〔に〕登場し」「彼のことばはたいまつのように燃えて」(シラ48∙1)いました。カルメル山上ではその祈りによって、いけにえの上に天上から火をくだらせます30。この火は、触れるものを変革する聖霊の象徴です。洗礼者ヨハネは、「エリヤの霊と力で」(ルカ1∙17)主に先だって行き、キリストが「聖霊と火で洗礼をお授けになる」(ルカ3∙16)かたであると知らせます。イエスはこの霊について、「わたしが来たのは、地上に火を投ずるためである。その火がすでに燃えていたらと、どんなに願っていることか」(ルカ12∙49)といわれました。また、聖霊は聖霊降臨の朝、「炎のような」舌の形で弟子たちの上にとどまり、彼らを満たしました31。霊性の伝統は、「〝霊〟の火を消してはいけません」(一テサロニケ5∙19)ということばで表されているこの火の象徴を、聖霊の働きをもっとも如実に表すものとして取り上げています32。
Ignis. Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui «surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat» (Eccli 48,1), perorationem suam de caelo super sacrificium montis Carmeli30 attraxit ignem, ut figuram ignis Sancti Spiritus qui id transformat quod tangit. Ioannes Baptista, qui praecedit ante Dominum «"in spiritu" et virtute Eliae» (Lc 1,17), Christum annuntiat tamquam Illum qui «baptizabit in Spiritu Sancto et igni» (Lc 3,16), in Illo Spiritu de quo Iesus dicet: «Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!» (Lc 12,49). Sub imagine linguarum «tamquam ignis», Spiritus Sanctus super discipulos sedet mane Pentecostes eosque Secum replet.31 Traditio spiritualis hoc ignis symbolum tamquam actionis Spiritus Sancti retinebit maxime expressivum:32 «Spiritum nolite extinguere» (1 Thess 5,19).
[697]
雲と光。この二つの象徴は、聖霊の現れに際して切り離すことはできません。旧約時代における神の顕現のときから、雲は、時には暗く、時には輝き、その栄光の超越した部分を覆いながらも、いのちある救い主である神ご自身を啓示しています。モーセの場合、雲はシナイ山上で33、集会の幕屋で34、荒れ野を通る間に35、またソロモンの場合、神殿の奉献に際して36現れ出ました。ところで、以上の予型は、キリストにより、聖霊において実現されます。この聖霊はおとめマリアに臨み、マリアが懐妊して幼子イエスを産むように、「その影で」お包みになります37。変容の山では聖霊が雲の形で現れ、イエス、モーセ、エリヤ、ペトロ、ヤコブ、ヨハネを覆い、「『これはわたしの子、選ばれた者。これに聞け』という声が雲の中から聞こえ」(ルカ9∙34-35)ました。また、昇天の日、イエスは同じ雲に覆われて、弟子たちの「目から見えなく」なられました38。この雲はまた、再臨の日に栄光に輝く人の子を示すことになるのです39。
Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai,33 in Tabernaculo Conventus34 et per iter in deserto;35 cum Salomone occasione dedicationis Templi.36 Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque «obumbrat» ut ipsa Iesum concipiat et pariat.37 In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat «et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite"» (Lc 9,35). Eadem denique nubes «suscepit Iesum ab oculis» discipulorum in die Ascensionis38 et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius.39
[698]
証印は、塗油の象徴に近いものです。事実、「父である神が認証された」(ヨハネ6∙27)のはキリストであり、御父はまた、キリストにおいてわたしたちにも証印を押されます40。証印は洗礼、堅信、叙階にあたって聖霊の塗油の結果が消えないものであることを示します。そのため、証印という表象は、ただ一度しか受けられないこの三つの秘跡によって刻まれる消えない「霊印」を表すために、若干の神学的伝統の中で用いられています。
Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem «Pater signavit Deus» (Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat.40 Imago sigilli (sphragis), quia effectum denotat indelebilem unctionis Spiritus Sancti in sacramentis Baptismi, Confirmationis et Ordinis, in quibusdam traditionibus theologicis adhibita est ad exprimendum «characterem» indelebilem ab his tribus impressum sacramentis quae iterari non possunt.
[699]
手。イエスは按手によって病人をいやし41、子供たちを祝福されました42。使徒たちもイエスのみ名において、同じようにしています43。それどころか、使徒たちの按手によって聖霊が与えられました44。ヘブライ人への手紙は、按手をこの手紙の教えの中でも「基本的な項目」としてあげています45。全能の聖霊が注がれることを表すこのしるしを、教会は秘跡の儀式の中での聖霊の働きを求める祈りの中で用いてきました。
Manus. Iesus, manus imponens, aegrotos sanabat41 et pueris benedicebat.42 Apostoli eodem facient modo in nomine Eius.43 Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum.44 Epistula ad Hebraeos impositionem manuum inter «fundamentales articulos» enumerat suae doctrinae.45 Ecclesia hoc signum omnipotentis effusionis Spiritus Sancti in suis sacramentalibus servavit Epiclesibus.
[700]
指。「イエスは神の指によって悪魔を追い出されます」46。神の律法が「神の指で」(出エジプト31∙18)石板に書かれたのに対して、使徒たちの手にゆだねられた「キリストの手紙」は「生ける神の霊によって、石の板ではなく人の心の板に、書きつけられた」(二コリント3∙3)ものです。「ヴェニ・クレアトル・スピリトゥス(創造主である聖霊、来てください)」の聖歌では、聖霊を「御父の右手の指」47と呼んでいます。
Digitus. «In digito Dei eiicit Iesus daemonia».46 Si Lex Dei in tabulis lapideis «digito Dei» (Ex 31,18) scripta est, «epistula Christi», Apostolorum curae concredita, est «scripta [...] Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus» (2 Cor 3,3). Hymnus «Veni Creator Spiritus» Spiritum Sanctum verbis invocat: «dextrae Dei Tu digitus».47
[701]
はと。大洪水(洗礼に関する象徴)の終わりに、ノアが放ったはとはくちばしにみずみずしいオリーブの小枝をくわえて戻ってきましたが、これは土地が再び住めるようになったしるしでした48。キリストが洗礼の水から上がられた後、聖霊ははとの形でキリストの上にくだってとどまりました49。霊は受洗者の清められた心にくだってとどまります。ある聖堂では、聖体が祭壇の上にっり下げられたはとの形の金属製聖櫃(columbarium)に安置されています。聖霊を表すはとの象徴は、キリスト教の聖画像では伝統的なものになっています。
Columba. In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse.48 Cum Iesus ex aqua Sui ascendit baptismi, Spiritus Sanctus sub columbae forma super Eum descendit et manet.49 Spiritus in cor purificatum descendit baptizatorum ibique quiescit. In quibusdam ecclesiis, sancta eucharistica Asservatio in receptaculo metallico fit formam columbae habenti (in columbario) super altare suspenso. Symbolum columbae ad Spiritum Sanctum denotandum in iconographia christiana traditionale est.