カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 694-701

[694]
Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, «in uno Spiritu [...] baptizati», «et omnes unum Spiritum potati sumus» (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixoCf Io 19,34; 1 Io 5,8. tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam.Cf Io 4,10-14; 7,38; Ex 17,1-6; Is 55,1; Zach 14,8; 1 Cor 10,4; Apc 21,6; 22,17.
[695]
Unctio. Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon.Cf 1 Io 2,20.27; 2 Cor 1,21. Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur «Chrismatio». Sed ut tota eius vis intelligatur, oportet ad primam unctionem redire a Spiritu Sancto peractam: illam Iesu. Christus («Messias» a lingua Hebraica) «unctum» Spiritus Dei significat. In Vetere Foedere, quidam «uncti» Domini fuerunt,Cf Ex 30,22-32. rex David modo eminenti.Cf 1 Sam 16,13. Sed Iesus est Unctus Dei singulariter: humanitas quam Filius assumit, totaliter est «uncta Spiritus Sancti». Iesus a Spiritu Sancto «Christus» est constitutus.Cf Lc 4,18-19; Is 61,1. Virgo Maria Christum concipit de Spiritu Sancto, qui Eum ut Christum per angelum annuntiat in Eius Nativitate,Cf Lc 2,11. et Simeonem impellit ut in Templum veniat ad Christum videndum Domini;Cf Lc 2,26-27. Ipse Christum impletCf Lc 4,1. et Eius virtus a Christo exit in Huius actibus sanationis et salutis.Cf Lc 6,19; 8,46. Ipse denique Iesum a mortuis resuscitat.Cf Rom 1,4; 8,11. Tunc Iesus, plene «Christus» in Sua humanitate mortis victrice constitutus,Cf Act 2,36. profuse Spiritum Sanctum effundit donec «sancti», in sua unione cum humanitate Filii Dei, constituant illum «virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4,13): «totum Christum», secundum sancti Augustini locutionem.Sanctus Augustinus, Sermo 341, 1, 1: PL 39, 1493; Ibid. 9, 11: PL 39, 1499.
[696]
Ignis. Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui «surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat» (Eccli 48,1), perorationem suam de caelo super sacrificium montis CarmeliCf 1 Reg 18,38-39. attraxit ignem, ut figuram ignis Sancti Spiritus qui id transformat quod tangit. Ioannes Baptista, qui praecedit ante Dominum «"in spiritu" et virtute Eliae» (Lc 1,17), Christum annuntiat tamquam Illum qui «baptizabit in Spiritu Sancto et igni» (Lc 3,16), in Illo Spiritu de quo Iesus dicet: «Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!» (Lc 12,49). Sub imagine linguarum «tamquam ignis», Spiritus Sanctus super discipulos sedet mane Pentecostes eosque Secum replet.Cf Act 2,3-4. Traditio spiritualis hoc ignis symbolum tamquam actionis Spiritus Sancti retinebit maxime expressivum:Cf Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 1-102; 103-213. «Spiritum nolite extinguere» (1 Thess 5,19).
[697]
Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai,Cf Ex 24,15-18. in Tabernaculo ConventusCf Ex 33,9-10. et per iter in deserto;Cf Ex 40,36-38; 1 Cor 10,1-2. cum Salomone occasione dedicationis Templi.Cf 1 Reg 8,10-12. Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque «obumbrat» ut ipsa Iesum concipiat et pariat.Cf Lc 1,35. In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat «et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite"» (Lc 9,35). Eadem denique nubes «suscepit Iesum ab oculis» discipulorum in die AscensionisCf Act 1,9. et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius.Cf Lc 21,27.
[698]
Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem «Pater signavit Deus» (Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat.Cf 2 Cor 1,22; Eph 1,13; 4,30. Imago sigilli (sphragis), quia effectum denotat indelebilem unctionis Spiritus Sancti in sacramentis Baptismi, Confirmationis et Ordinis, in quibusdam traditionibus theologicis adhibita est ad exprimendum «characterem» indelebilem ab his tribus impressum sacramentis quae iterari non possunt.
[699]
Manus. Iesus, manus imponens, aegrotos sanabatCf Mc 6,5; 8,23. et pueris benedicebat.Cf Mc 10,16. Apostoli eodem facient modo in nomine Eius.Cf Mc 16,18; Act 5,12; 14,3. Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum.Cf Act 8,17-19; 13,3; 19,6. Epistula ad Hebraeos impositionem manuum inter «fundamentales articulos» enumerat suae doctrinae.Cf Heb 6,2. Ecclesia hoc signum omnipotentis effusionis Spiritus Sancti in suis sacramentalibus servavit Epiclesibus.
[700]
Digitus. «In digito Dei eiicit Iesus daemonia».Cf Lc 11,20. Si Lex Dei in tabulis lapideis «digito Dei» (Ex 31,18) scripta est, «epistula Christi», Apostolorum curae concredita, est «scripta [...] Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus» (2 Cor 3,3). Hymnus «Veni Creator Spiritus» Spiritum Sanctum verbis invocat: «dextrae Dei Tu digitus».In Dominica Pentecostes, Hymnus ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 795 et 812.
[701]
Columba. In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse.Cf Gn 8,8-12. Cum Iesus ex aqua Sui ascendit baptismi, Spiritus Sanctus sub columbae forma super Eum descendit et manet.Cf Mt 3,16 et par. Spiritus in cor purificatum descendit baptizatorum ibique quiescit. In quibusdam ecclesiis, sancta eucharistica Asservatio in receptaculo metallico fit formam columbae habenti (in columbario) super altare suspenso. Symbolum columbae ad Spiritum Sanctum denotandum in iconographia christiana traditionale est.